K. Primum mihi, magister, huius artis
vel studii initium pande. A. Pandam penes auctoritatem veterum. Nam
fuit, ut fertur, quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum more
vagabantur, nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis
administrabant. Nondum divinae religionis, non humani officii ratio colebatur,
sed caeca et temeraria dominatrix cupiditas ad se explendam corporis viribus
abutebatur. Quo tempore quidam, magnus videlicet vir et sapiens, cognovit quae
materia et quanta ad maximas res oportunitas animis inesset hominum, si quis
eam posset elicere et praecipiendo eam meliorem reddere: qui dispersos homines
in agris et in tectis silvestribus abditos ratione quadam conpulit in unum
locum et congregavit et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam
primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem
studiosius audientes ex feris et inmanibus mites reddidit ac mansuetos. Ac
mihi quidem videtur, domine mi rex, hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perficere
potuisse, ut homines a consuetudine subito converteret et ad diversas rationes
vitae traduceret.
|