K. Si rhetorica in causis et quaestionibus civilibus versatur,
necesse est, ut mihi videtur, causas ipsas certa habere genera, quae voluissem
scire exemplisque mihi monstrari. A. Ars rhetorica in tribus versatur
generibus, id est demonstrativo, deliberativo et iudiciali. Demonstrativum
genus, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem vel vituperationem, ut
in Genesi de Abel et Cain legitur: Respexit dominus ad Abel et ad munera eius,
ad Cain autem et munera eius non respexit. Deliberativum est in suasione et
dissuasione, ut in Regum legitur, quomodo Achitophel suasit David citius
perdere, et quomodo Chusai dissuasit consilium eius, ut regem salvaret.
Iudiciale est, in quo est accusatio et defensio, ut in actibus legimus
Apostolorum, quomodo Iudaei cum Tertullo quodam oratore Paulum accusabant apud
Felicem praesidem, et quomodo Paulus se defendebat apud eundem praesidem. Nam
in iudiciis saepius quid aequum sit quaeritur, in demonstratione quid honestum
sit intellegitur, in deliberatione quid honestum et utile sit consideratur.
|