K. Sed legales nunc constitutiones
exemplis confirma. A. Considerandum est, sicut iam dixi, in ratione an
in scripto sit controversia. Nam scripti controversia est ea, quae ex scripta
lege nascitur, hoc modo: Lex: «qui in adversa tempestate navem reliquerint,
omnia amittant, et eorum sint onera et navis qui remanserint in ea». Duo quidam
cum in alto navigarent, cum alterius navis et alterius onus esset, naufragum
quendam natantem misericordia moti sustulerunt in navem. Postea [cum] aliquanto
plus ipsos quoque tempestas vehementius iactare coepit, usque adeo, ut dominus
navis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret, quae religata navi
cohaerebat (et inde quantum potuit navi opitulabatur), ille autem, cuius merces
erant, in gladium ibidem in navi occumberet; naufragus vero ad gubernacula
accessit, navem regebat. Sedata tempestate navis in portum pervehitur. Ille, qui in gladium incubuerat,
leviter saucius ex vulnere recreatus est. Navem cum onere horum trium iuxta
scriptam legem quisque suam dixit. Et hic ex scripto quaestio nascitur, cuius
sit navis, definitionibus adhibitis, quid sit relinquere navem et quid sit
remanere in navi. Item ambiguitas saepe in scripta lege facit quaestionem, hoc
modo: Meretrix coronam ne habeat; si habeat, publicetur. Hic ambiguitas in
scripto est, an meretrix vel corona publicanda sit. Ex contrariis quoque
saepe legibus nascitur quaestio, dum de una re alia lex aliter cavet, aliter et
altera. Lex: «qui tyrannum occiderit, rem quam volet praemii loco a magistratu
roget, et accipiet». Altera: «tyranno occiso quinque quoque eius proximos
cognatione magistratus occidito». Alexandrum, qui in Thessalia tyrannidem
occupaverat, Thebe uxor sua noctu occidit. Haec filium suum, quem ex tyranno
habebat, sibi in praemii loco deposcit. Sunt qui ex lege occidi puerum dicant
oportere: sunt qui dicant oportere reddi matri praemii loco. Res in iudicio
est. Et hic considerandum est, quae lex ad maiorem utilitatem pertineat, et
quae prius esset scripta, et quos quaeque habuisset legislatores. Ex scripto et
sententia controversia consistit, cum alter verbis ipsis quae scripta sunt
utitur, alter ad id, quod scriptorem sensisse dicet, omnem adiungit dictionem,
ut: lex aperire noctu portas vetat. Quidam aperit et amicos in oppidum accipit,
ne ab hostibus opprimerentur, si foris mansissent. Accusator solam intendit
litteram, defensor sententiam: scriptorem legis pro inimicis claudi, non pro
amicis iussisse portas oppidi. Fiunt per ratiocinationem vel definitionem legis
quaestiones, dum alia ratione alter scriptum interpretari nititur, alia alter, vel
si diverso modo scriptoris sententiam conantur definire; et eiusmodi, ut dixi,
ex scripto fiunt quaestiones.
|