K. De generali constitutione prius
dixisti, quod plures partes haberet: illas rogo ut pandas mihi, magister,
exemplisque confirmes per singulas, me tacente et probante. A. Faciam;
illa enim controversia, quae quaerit quale illud factum sit, quod reo obicitur,
constitutio generalis vocatur, et habet partes duas, iuridicialem et
negotialem. Negotialis est, in qua quid iuris sit ex civili more et
aequitate consideratur, cui diligentiae praesunt iudices, et habet in se
inplicatam controversiam civilis iuris, hoc modo: Quidam dum filium non habuit,
pupillum sibi fecit heredem. Sed
pupillus ante mortuus est, quam hereditas in eius venisset potestatem. Fit
controversia a secundis heredibus patris: nostra est possessio. Intentio est
propinquorum pupilli: «nostra est pecunia, de qua testatus non est propinquus
noster»: depulsio est: «immo nostra, qui heredes testamento patris sumus»:
quaestio est, utrorum sit: ratio: «pupillo enim pater testamentum
scripsit, quare quae eius sunt, nostra fiant necesse est»: infirmatio rationis:
«immo pater sibi scripsit secundum heredem, non pupillo: quare testamento
illius vestra esse non potest hereditas»: iudicatio: possitne quisquam de filii
pupilli re testari; an heredes secundi ipsius patris familias, non filii quoque
eius pupilli heredes sint.
|