Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Alcuinus
Disputatio de rhetorica et de virtutibus

IntraText CT - Text

  • -12-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-12-

 

Iuridicialis est, in qua aequi et iniqui et praemii aut poenae ratio quaeritur. Huius partes sunt duae, absoluta et adsumptiva: absoluta, quae in se continet iuris et iniuriae quaestionem, hoc modo. Cum Thebani Lacedaemonios bello superavissent et fere mos esset Grais, cum inter se bellum gessissent, ut ii qui vicissent tropheum aliquod in finibus statuerent, victoriae modo in praesentiam declarandae causa, non ut in perpetuum belli memoria maneret, aeneum statuerunt tropheum. Accusantur apud commune Graeciae concilium. Intentio est «non oportuit»: depulsio est «oportuit»: quaestio est «oportueritne»: ratio est: «eam enim ex bello gloriam virtute peperimus: ut eius aeterna insignia posteris nostris relinquerentur, statuimus tropheum»: infirmatio est: «at tamen aeternum inimicitiarum monumentum Graios de Grais statuere non oportet»: iudicatio est: cum summae virtutis celebrandae causa Grai de Grais aeternum inimicitiarum monumentum statuerunt, recte an non fecerint? Adsumptiva est, cum ipsum factum probari non potest, sed aliquo foris adsumpto argumento defenditur. Cuius partes sunt quattuor, conparatio, relatio criminis, remotio criminis, concessio.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License