Conparatio est, cum aliud
aliquod factum rectum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud quod
arguitur dicitur esse commissum, ut in illo exemplo, quod paulo ante posuimus.
Cum dux Romanus ab hostibus obsideretur, nec ullo pacto evadere potuit nisi pacaret
ut hostibus arma daret: armis datis milites conservavit, sed post accusatur
maiestatis. Intentio est «non oportuit arma relinquere»: depulsio est
oportuit: quaestio est «oportueritne»: ratio est: «milites enim omnes
perissent, si hoc non fecissem»: infirmatio est «non ideo fecisti». Ex quibus
iudicatio est, perissentne, et ideone fecisset. Conparatio, an melius esset ad
hanc turpissimam conditionem venire, vel milites perire. Relatio criminis est,
cum reus id quod arguitur confessus alterius se inductum peccato iure fecisse
demonstrat. Ea est huiusmodi. Horatius
occisis tribus Curiatiis et duobus amissis fratribus domum se victor recepit.
Is animadvertit sororem suam de fratrum morte non laborantem, sponsi autem
nomen appellantem identidem Curiati cum gemitu et lamentatione. Indigne passus
virginem occidit; accusatur. Intentio est: «iniuria sororem occidisti»:
depulsio «iure occidi»: quaestio est «iurene occiderit»: ratio est: «illa enim
hostium mortem lugebat, fratrum neglegebat, me et populum Romanum vicisse
moleste ferebat»: infirmatio est: «tamen a fratre indamnatam sororem necari non
oportuit». Ex quo iudicatio fit: cum Horatia fratrum mortem neglegeret, hostium
lugeret, fratris et publicae rei victoria non gauderet, oportueritne eam a
fratre indamnatam occidi?
|