Remotio criminis est, cum
eius intentio facti, quod ab adversario infertur, in alium aut in aliud crimen
demovetur. Id fit bipertito; nam tum causa, tum res ipsa removetur; causae
remotionis hoc nobis exemplo sit: Rhodii quosdam legarunt Athenas: legatis
quaestores sumptum, quem oportebat dari, non dederant: legati profecti non
sunt, accusantur. Intentio «proficisci oportuit»: depulsio est «non oportuit»:
quaestio est «oportueritne»: ratio est: «sumptus enim, qui de publico dari
solet, his ab quaestore non est datus»: infirmatio est: «vos tamen id, quod
publici vobis erat negotii datum, conficere oportebat»: iudicatio est: «cum
his, qui legati erant, sumptus qui debebatur ex publico non daretur,
oportueritne eos conficere nilominus legationem. Ipsius autem rei fit remotio,
cum id, quod datur crimini, negat neque ad se neque ad officium suum reus
pertinuisse, nec si quod in eo sit delictum, sibi adtribui oportere. Id causae
genus est huiusmodi: In eo foedere, quod factum est quondam cum Samnitibus,
quidam adulescens nobilis porcum sustinuit iussu imperatoris, foedere autem ab
senatu improbato et imperatore Samnitibus dedito, quidam in senatu eum quoque
dicit, qui porcum tenuerit, dedi oportere. Intentio est, dedi oportere:
depulsio est «non oportet»: quaestio est «oporteatne»: ratio «non enim meum
fuit officium nec mea potestas, cum id aetatis non habui et privatus essem, et
summa cum auctoritate et potestate imperator mandavit, qui videret ut satis
honestum foedus feriretur». Infirmatio est: «At enim, quoniam particeps tu
factus es in turpissimo foedere summae relegionis, dedi te convenit». Iudicatio
est: cum is, qui potestatis nil habuerit, iussu imperatoris in foedere et in
tanta religione interfuerit, dedendus sit hostibus necne. Hoc genus causae cum
superiore differt, quod in illo concedit se reus oportuisse facere id quod
fieri dicat accusator oportuisse, sed alicui rei aut homini eam causam
attribuit, quae voluntati suae fuerit inpedimento: in hoc autem non accusare
alterum nec culpam in alium transferre debet, sed monstrare eam rem nihil ad se
nec ad suam potestatem neque ad officium suum pertinuisse aut pertinere.
|