Concessio est, per quam non
factum ipsum probatur ab reo, sed ut ignoscatur id petitur: cuius partes sunt
duae, purgatio et deprecatio. Purgatio est, per quam eius qui accusatur non
factum ipsum, sed voluntas defenditur: ea habet partes tres, inprudentiam,
casum, necessitudinem. Inprudentia est, cum scisse aliquid is, qui arguitur,
negatur, ut: Apud quosdam lex erat, ne quis Dianae vitulum immolaret: nautae
quidam cum adversa tempestate in alto iactarentur, voverunt, si eo portu, quem
conspiciebant, potiti essent, ei deo, qui ibi esset, se vitulum immolaturos. Casu
erat in eo portu fanum Dianae eius, cui vitulum immolare non licebat. Inprudentes legis cum exissent,
vitulum immolaverunt; accusantur. Intentio est: «vitulum immolastis ei
deo, cui non licebat»: depulsio est in concessione deposita: ratio est «nescivi
non licere»: infirmatio est: «tamen, quoniam fecisti quod non licebat ex lege,
supplicio dignus es». Iudicatio est: cum id fecerit, quod non oportuerit, et id
non oportere nescierit, sitne supplicio dignus? Casus autem infertur in
concessionem, cum demonstratur aliqua fortunae vis voluntati obstitisse, ut in
hac re: Cum Lacedaemoniis lex esset, ut hostias nisi ad sacrificium quoddam
redemptor praebuisset, capitale esset, hostias is qui redemerat, cum sacrificii
dies instaret, in urbem ex agro coepit agere, cum subito magnis commotus
tempestatibus fluvius Eurotas, is qui praeter Lacedaemoniam fluit, ita magnus
et vehemens factus est, ut eo traduci victimae nullo modo possent. Redemptor
suae voluntatis ostendendae causa hostias constituit omnes in litore, ut qui
trans flumen essent videre possent. Cum omnes studio eius subitam fluminis
magnitudinem scirent fuisse inpedimento, tamen eum quidam capitis arcesserunt.
Intentio est: «hostiae, quas debuisti, ad sacrificium praesto non fuerunt»:
depulsio concessio: ratio «flumen enim subito accrevit et ea re traduci non
potuerunt»: infirmatio «tamen quoniam, quod lex iubet, factum non est,
supplicio dignus es»: iudicatio est: cum in ea re contra legem redemptor
aliquid fecerit, qua in re studio eius subita fluminis obstiterit magnitudo,
supplicio dignusne sit. Necessitudo autem infertur, cum vi quadam reus id quod
fecerit fecisse defenditur, hoc modo. Lex est apud Rhodios, ut, si qua rostrata
navis in portu deprehensa sit, publicetur. Cum magna in alto tempestas esset,
vis ventorum invitis nautis in Rhodiorum portum navem coegit; quaestor navem
populi vocat; navis dominus negat oportere publicari. Intentio est: «rostrata
navis in portu deprehensa est»: depulsio concessio: ratio «vi et necessitate
sumus in portum coacti»: infirmatio est: «navem ex lege tamen populi esse
oportet». Iudicatio est: cum rostratam navem in portu deprehensam lex
publicaverit, cumque haec navis invitis nautis vi tempestatis in portum
coniecta sit, oporteatne eam publicari? Deprecatio est, cum et peccasse et consulto
peccasse reus se confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat, quod genus
perraro potest accidere, in quo non defensio facti, sed ignoscendi postulatio
continetur. Hoc genus vix in iudicio probari potest, ideo quod concesso peccato
difficile est ab eo, qui peccatorum vindex esse debet, ut ignoscat impetrare.
|