K. Qualiter accusator vel defensor inpulsione seu ratiocinatione uti
debet? A. Ergo accusator, cum inpulsione aliquid factum esse dicet,
illum impetum et quandam commotionem animi affectionemque verbis et sententiis
amplificare debebit et ostendere, quanta vis sit amoris, quanta animi
perturbatio ex iracundia fiat aut ex aliqua causa earum, qua inpulsum aliquem
id fecisse dicet, ut non mirum videatur, si quod ad facinus tali perturbatione
commotus animus accesserit, et exemplis confirmare ante actis, qui simili
inpulsu aliquid simile commiserunt. Cum autem non inpulsione, verum ratiocinatione
aliquem commisisse quid dicet, quid commodi sit secutus aut quid incommodi
fugerit, demonstrabit et id augebit quam maxime, ut: si gloriae causa, quantam
gloriam consecuturam existimarit; item si dominationis, si pecuniae, si
amicitiae, si inimicitiarum, et omnino quicquid erit, quod causae prodesse
dicet, id summe augere debebit. Defensor autem ex contrario primum inpulsionem
aut nullam fuisse dicet, aut si fuisse concedet, extenuabit et parvulam quandam
fuisse demonstrabit, aut non ex ea solere huiusmodi facta nasci docebit.
Ratiocinationis autem suspiciones infirmabit, si aut commodum nullum fuisse aut
parvum aut aliis maius esse, aut nihilo sibi maius quam aliis: aut incommodum
sibi maius quam commodum dicet, ut nequaquam fuerit illius commodi, quod
expetitum dicatur, magnitudo aut cum eo incommodo, quod acciderit, aut cum illo
periculo, quod subeatur, conparandum. Qui omnes loci similiter in incommodi
quoque vitatione tractabuntur.
|