K. Quid est exordium? A. Oratio
animum auditoris idonee conparans ad reliquam dictionem. K.
Quomodo hoc efficitur? A. Primo ut benivolum, attentum, docilem efficias
auditorem. K. Ut mihi videtur, hoc summe curandum
est, ut benivolus, attentus, docilis efficiatur auditor: sed quonam modo hoc
idem effici possit, velim scire. A. Quattuor ex locis
benivolentia conparatur, ab nostra, ab adversariorum, ab iudicum persona, a
causa. Ab nostra, si de nostris factis et officiis sine arrogantia dicemus, si
crimina inlata et aliquas minus honestas suspiciones iniectas diluemus, si quae
incommoda acciderint aut quae instent difficultates proferemus, si prece et
obsecratione humili ac supplici utemur. Ab adversariorum autem, si eos aut in odium aut in invidiam aut in
contemptum adducemus. In odium ducentur, si quod eorum spurce, superbe,
crudeliter, malitiose factum proferetur: in invidiam, si vis eorum, potentia,
divitiae, cognatio, pecuniae proferentur, atque eorum usus arrogans et
intolerabilis, ut his rebus magis videantur quam causae suae confidere: in
contemptum adducentur, si eorum inertia, neglegentia, ignavia, desidiosum
studium et luxuriosum otium proferetur. Ab auditorum persona
benivolentia captabitur, si res ab iis fortiter, sapienter, mansuete gestae
proferentur, ut nequaquam assentatio nimia significetur, si de iis quam honesta
existimatio quantaque eorum iudicii et auctoritatis expectatio sit ostenditur:
a rebus, si nostram causam laudando extollemus, aliorum causam per contemptum
deprimemus. Attentos autem faciemus, si demonstrabimus ea, quae dicturi erimus,
magna, nova, incredibilia esse, aut ad omnes aut ad eos qui audiant aut ad
aliquos inlustres homines aut ad deos immortales aut ad summam rei publicae
pertinere, et si pollicebimur nos brevi nostram causam demonstraturos, atque
exponemus iudicationem aut iudicationes, si plures erunt. Dociles auditores
faciemus, si aperte ac breviter summam causae exponemus, hoc est, in quo
consistat controversia. Sed qui bene exordiri volet, primo necesse est ut suae
causae genus diligenter agnoscat.
|