K. Quot sunt causarum genera? A.
Quinque: honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum. Honestum causae genus
est, cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus: admirabile, a quo
est alienatus animus eorum qui audituri sunt: humile, quod neglegitur ab
auditore et non magnopere attendendum videtur: anceps, in quo aut iudicatio
dubia est, aut causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut benivolentiam
pariat et offensionem: obscurum, in quo aut tardi auditores sunt aut
difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa est implicata. K. An
semper perspicue exordiri debet orator? A. Aliquando perspicue,
aliquando per circuitionem. Perspicua oratio est, cui mox animus auditoris
favet, ut in honesto genere causae est: illa vero, quae per circuitionem fit,
clam subit animum auditoris, ut in humili, ancipiti vel obscuro causae genere
faciendum est. Sed hoc sciendum est, quod exordium sententiarum et gravitatis
plurimum debet habere et omnino omnia quae ad dignitatem pertinent,
ostentationis vero et concinnitudinis minimum, propterea quod ex his suspicio
quaedam artificiosae diligentiae nascitur, quae maxime orationi fidem et
oratori adimit auctoritatem.
|