K. Ecce habeo quo modo exordiri debeat causa, nunc narrationis textum
expone. A. Narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio, quae
tria debet habere, id est ut brevis, ut aperta, ut probabilis sit. Brevis erit,
si unde necesse est, inde initium sumat, et non ab ultimo repetetur, et si
cuius rei satis erit summam dixisse, eius partes non dicentur; nam saepe satis
est quid factum sit dicere, ut ne narres quemadmodum sit factum: et si non
longius quam opus est in narrando procedetur, et si nullam in rem aliam
transiet oratio, et si ita dicetur, ut nonnumquam ex eo quod dictum sit, id
quod non sit dictum intellegatur, et si non modo id quod obest, verum etiam id
quod nec obest nec adiuvat praeteribitur: et non minus rerum non necessariarum
quam verborum multitudine supersedendum est. Aperta autem narratio poterit
esse, si ut quidque primum gestum erit, ita primum exponetur, et rerum ac
temporum ordo servabitur, ut ita narrentur res, ut gestae erunt aut ut potuisse
geri videbantur. Hic erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid contorte
dicatur, ne quam in aliam rem transeatur. Probabilis erit narratio, si in ea
videbuntur inesse quae solent apparere in veritate, si personarum dignitates
servabuntur, si causae factorum exstabunt, si fuisse facilitates faciundi
videbuntur, si tempus idoneum, si spatii satis, si locus oportunus ad eandem
rem, qua de re narrabitur, fuisse ostendetur, si res et ad eorum qui agent
naturam et ad vulgi rumorem et ad eorum qui audient opinionem accommodabitur.
|