Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Alcuinus
Disputatio de rhetorica et de virtutibus

IntraText CT - Text

  • -23-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-23-

 

K. Ordo deposcit ut de partitione dicas. A. Dicam. Partitio est rerum ad causam ipsam pertinentium divisio, quae recte habita perspicuam et inlustrem totam orationem efficit. Quae duas habet partes: una pars est, quae quid cum adversariis conveniat et quid in controversia relinquatur ostendit, ex qua certum quiddam destinatur auditori, in quo animum debeat habere occupatum: altera est, in qua rerum earum, de quibus erimus dicturi, breviter expositio ponitur distributa, ex qua conficitur, ut certas animo res teneat auditor; nam et haec pars habere debet brevitatem, absolutionem, paucitatem. Brevitas est, cum nisi necessarium nullum assumitur verbum: absolutio est, per quam omnia quae incidunt in causam genera, de quibus dicendum est, amplectimur in partitione: paucitas est, quae eas res tantum ponit in partitione, quae necessarie sunt dicendae iterum, et ne plura quam satis est demonstraturos nos dicamus, hoc modo: «ostendam adversarios quod arguamus et potuisse facere et voluisse et fecisse», cum fecisse satis est ostendere.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License