K. Etsi brevitati studeas, tamen haec plenius desidero. A. Ex
nomine fit argumentum hoc modo, ut si dicamus idcirco aliquem Callidum vocari,
quod sit temerario et repentino consilio, ut sacrae scripturae quoque utamur
exemplo. Nam Esau de fratre suo Jacob dicit: recte vocatur nomen eius Jacob, id
est subplantator: en altera vice subplantavit me. In natura sexus, natio, patria, cognatio, aetas
consideratur: in sexu vir an mulier: in natione Graecus an barbarus: in patria
Atheniensis an Romanus: in cognatione, quibus maioribus, quibus consanguineis
sit: in aetate puer an adulescens, natu grandior an senex. Item saepe ex
commodis vel incommodis naturae coniectura sumenda est hoc modo: valens an
inbecillis, longus an brevis, formosus an deformis, velox an tardus, acutus an
hebes, memor an obliviosus, dolosus an simplex. Et ex victu multae trahuntur
suspiciones, cum quemadmodum et apud quos et a quibus educatus sit et eruditus
quaeritur, et quibuscum vivat et qua ratione vitae et quo more domestico vivat.
Et ex fortuna saepe argumentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an
pauper, nobilis an ignobilis, felix an infelix, privatus an in potestate sit
aut fuerit aut futurus sit consideratur, aut denique aliquid eorum quaeritur,
quae fortunae esse adtributa intelleguntur. Habitus autem in aliqua
perfecta et constanti animi aut corporis absolutione consistit, quo in genere
est virtus, scientia et quae contraria sunt: res ipsa et causa posita docebit,
ecquid hic quoque locus suspicionis ostendat. Nam affectionis quidem ratio
perspicuam solet prae se gerere coniecturam, ut amor, iracundia, molestia,
propterea quod et ipsorum vis intellegitur, et quae res harum aliquam rem
consequantur faciles cognitu sunt. Studium autem quoniam est assidua et
vehemens aliqua ad rem adplicata magna cum voluptate occupatio, facile ex eo
ducitur argumentatio, prout res ipsa in causa desiderabit. Item ex consilio
sumitur aliquid suspicionis; nam consilium est aliquid faciundi non faciundive
excogitata ratio. Facta autem et casus et orationes tribus ex temporibus
considerabuntur: quid fecerit aut quid ipsi acciderit aut quid dixerit, et quid
faciat, quid ipsi accidat, quid dicat, aut quid facturus, quid ipsi casurum
sit, qua sit usurus oratione. Ex quibus facile erit videndum, quid afferant ad
confirmandam coniecturam suspicionis.
|