K. Dixisti quod alia argumenta a
personis, alia a negotiis; haec enim a personis sunt, quae modo dixisti: sed
superest ut a negotiis dicas, et primum quid negotium nomines dicito. A.
Negotium est ipsum factum, in quo inter accusatorem et defensorem controversia
est. Cum vero ex negotiis argumenta sumenda erunt, tria consideranda sunt:
primo, quid sit ante rem, quid in re, quid post rem, ut in facto cauponis ante
rem fuit, quod in itinere illi duo familiariter ibant, quod simul diverterent
in hospitium et simul cenarent: in re nox, somnium, occisio: post rem, quod
solus ierit, quod socium reliquerit, quod cruentum gladium habuerit. Est quoque
quartum, quod ad negotium pertinet, id est, quae lex sit eius rei vel qui sint
auctores eius vel quo id nomine quod factum est appellari debeat. Ante
enim rem causa facti consideranda est, id est, an spe lucri vel causa
inimicitiarum vel metus vel amici occiderit hominem; nam frustra hominem
occidere velle incredibile est. Omnino in gestione rei locus, tempus, occasio,
modus, facultas considerari solet, id est, in quo loco vel in quo tempore vel
per quem modum vel qua occasione aut facultate occiderit hominem, quaerendum
est. Post gestam rem considerabuntur signa quaedam gestae rei, ut cruor caedis
signum est et fuga reatus saepe signum solet esse.
|