K. Commemorasti locos argumentorum et
confirmationum, sed ipsa argumentatio, ut reor, nequaquam uniformis esse
potest. A. Non uniformis, sed omnis argumentatio, quae ex his locis quos
commemoravimus conficitur, aut probabilis aut necessaria debet esse. Necessaria
sunt quae aliter fieri non possunt, ut «si peperit, concubuit cum viro». Haec
vero per conplexionem seu per enumerationem vel simplicem conclusionem fiunt:
per conplexionemn, in qua utrum concesseris reprehenditur ad hunc modum: «si
inprobus est, cur tueris? si probus, cur accusas?» Per enumerationem, in qua
pluribus rebus inductis una necessario confirmatur, hoc pacto: «necesse aut
inimicitiarum causa ab hoc esse hunc occisum aut metus aut spei aut alicuius
amici causa, et si horum nihil est, relinquitur ab hoc non esse occisum; nam
frustra homo occidi non potest». Per simiplicem conclusionem hoc modo: «si vos
me istuc eo tempore dicitis fecisse, ego eo tempore trans mare fui; ideo id
quod vos dicitis, non modo non feci, sed ne potui quidem facere. K.
Haec, ut intellego, omnino necessaria sunt, sed et, ut video, diligenter
videndum, ne quo pacto hoc genus argumentationis refelli possit. A. Est, ut intellegis.
|