A. Inductio est oratio, quae per
certas res quaedam incerta probat et nolentem ducit in assensionem. K.
Hoc mirum videtur, si facere potest, ut nolens consentiat. A. Audies et
forte exemplo credis. Nam philosophus quidam cum Xenophonte quodam et eius
uxore iniit disputationem, et primum cum uxore sermonem instituit. «Dic mihi,
quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes,
utrum illudne an tuum malis? Illud, inquit. Quid si vestem et ceterum ornatum
muliebrem pretii maioris habeat, quam tu habes, tuumne an illius malis? Respondit,
illius vero. Age, inquit, quid
si virum meliorem habeat, quam tu habes, utrumne tuum virum malis an illius?»
Hic mulier erubuit. Philosophus autem sermonem cum Xenophonte instituit.
«Quaeso, inquit, Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat, quam tuus
est, tuumne equum malis an illius? Illius, inquit. Quid, si fundum meliorem
habeat, quam tu habes, utrum tandem fundum habere malis? Illum, inquit, meliorem
scilicet. Quid, si uxorem meliorem habeat, quam tu habes, utram malis?» Atque
hic Xenophon quoque ipse tacuit. Post philosophus: «Quoniam uterque vestrum,
inquit, id mihi solum non respondit, quod ego solum audire volueram, egomet
dicam quid uterque cogitet. Nam et tu, mulier, optimum virum vis habere, et tu,
Xenophon, uxorem lectissimam maxime vis. Quare, nisi hoc perfeceritis, ut neque
vir melior neque femina lectior in terris sit, profecto semper id, quod optimum
putabitis esse, maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optimae, et
haec quam optimo viro nupta sit». Hic rebus non dubiis dubia probavit propter
similitudinem inductionis. Quod si quis separatim quaereret, forte non
concederetur. K. Iste philosophus non fuit evangelicus. A. Non
fuit evangelicus, sed rhetoricus. K. Cur credimus ei? A. Ille
secutus est suam artem. K. Quid ad haec? sequamur et nos nostram? A.
Sequere quae velis, sequar te sequentem. K. Qualis debet esse illa
inductio? A. Similis semper ei rei, cuius causa inducitur. K. An
lucida vel obscura? A. Videndum est diligenti cura, ut non intellegat
adversarius, quo spectent illae primae inductiones et ad quem finem sint
perventurae; nam qui videt, aut tacendo aut negando non sinit longius ire
interrogationem. K. Si negat? A. Ostendenda est similitudo earum,
quae ante concessae sunt. K. Si tacet? A. Iam elicienda est
responsio aut, quia taciturnitas imitatur confessionem, concludenda est
argumentatio, sicut in concessis.
|