Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Alcuinus
Disputatio de rhetorica et de virtutibus

IntraText CT - Text

  • -31-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-31-

 

K. Quomodo per ratiocinationem confirmanda est argumentatio? A. Illa enim fit propositione, adprobatione vel adsumptione et conclusione. K. Planiora haec exemplo quolibet fac. A. Propositio est, ut: «melius accurantur quae consilio geruntur quam quae sine consilio administrantur». Adprobatio est: «domus ea, quae ratione et consilio regitur, omnibus rebus est instructior quam ea, quae sine ratione et consilio administratur». Adsumptio est: «Nil autem omnium melius quam omnis mundus administratur». Hic altera probatio inducitur: «nam signorum ortus et occasus et annuae frugum, temporum et dierum mutationes satis mirabili ordine et certa vicissitudine disponuntur, quae signa sunt magno consilio mundum regi». Tum spectata conclusio proferenda est hoc modo: «quodsi melius geruntur ea, quae consilio quam quae sine consilio administrantur, nil autem omnium rerum melius administratur quam totus mundus, consilio igitur mundus administratur». Hoc argumentum adversus eos valet, qui dicunt mundum casu agi, non consilio regi. K. Quid stultius est, quam hoc putari? A. Stultus stulta aestimat, cui tamen iuxta Salomonem respondendum est, ne sibi sapiens videatur.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License