K. Recolo te, magister, inter
orationis partes reprehensionem nominasse, sed tantam confirmationum seriem
audivi, ut vix videatur reprehensori aliquis locus relictus, quo possit
infirmare confirmatam his argumentis causam. A. Relinquitur ei
locus infirmandi, sed non nos de ea debemus laborare: paene omnis causa in se
ipsa habet loca confirmandi et loca reprehendendi. K. Suspensus sum tamen, quid de ea velis dicere. A. Dicam,
et breviter dicam. Reprehensio est, per quam argumentando adversariorum
confirmatio aut infirmatur aut tollitur. Haec autem isdem ex locis sumitur,
quibus et confirmatio, quia omnis res paene unde confirmari potest, inde et
infirmari potest; quod sic evenit, si aut falsum est unde conponitur
confirmatio, hoc modo: «non potest sapiens esse, qui pecuniam neglexerit» multi
sapientes pecuniam neglexerunt: aut commune, quod nihilo minus ab adversariis
potest dici hoc modo: «idcirco, iudices, quia veram causam habebam, breviter
peroravi»: aut leve est: «si in mentem non venisset, non commisisset»: aut
remotum et longius incipit quam satis est: «Si Scipio Tiberio Graccho filiam
suam Corneliam non dedisset, haec seditio a filiis eorum in populo non
accidisset: quare Scipioni hoc malum deputandum est». Aut offensum est, id est
quod eorum qui audiunt laedit voluntatem, ut si forte ante avarum accuses
pecuniae amorem: aut adversarium, id est quod tuae causae officit, ut si, cum
milites tuos hortari debeas, copias hostium et fortitudinem laudes. Item
conplexio reprehenditur, si converti potest hoc modo: «nam si veretur, non est
accusandus, quia probus est: si vero non veretur, scit se innocentem esse, et
ideo non est accusandus». Hic vereri eum sive non vereri dicas, hoc putat
concedendum, ut neges accusandum esse: quod conversione sic reprehenditur:
«immo accusandus est, si veretur, testatus se innocentem non esse: si vero non
veretur, probus non est ac ideo accusandus est.» Item enumeratio reprehenditur,
si praeteritur quiddam in enumeratione, hoc modo: «quia habes equum istum, aut
emisti eum aut hereditate tibi evenit aut munere datus est tibi aut, si horum
nihil est, subripueris eum necesse est». Quod hoc modo reprehenditur, si dici
potest ex hostibus esse captum. His et aliis multis modis reprehendi possunt
argumentationes, qui summo studio cavendi sunt oratori magis quam mihi propter
brevitatem explanandi.
|