Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alcuinus Disputatio de rhetorica et de virtutibus IntraText CT - Text |
|
|
-42-K. Haec, venerande magister, iocunda esse et honesta fateor mihique multum placabilia: sed, ut video et intellego, iugem exercitationem et cotidianum usum postulant, et ad plenam consummationem nisi continua meditatione et instanti exercitatione non possunt pervenire, sine qua nullam disciplinam inlustrem esse puto. A. Ita est, domine mi rex, ut dicis; nam exercitatio ingenium et naturam saepe vincit, et usus omnium magistrorum praecepta superabit. Quamobrem inventio et dispositio et elocutio et memoria et pronuntiatio usu acri et exercitatione intentissima convalescant; naturae enim vicem paene obtinet consuetudo. Nam in arte qualibet exercitata consuetudo confidentiam constantiamque procreat, sine qua nil ars proficit. Quid enim timidis arma? Amet laudem iuvenis, magnumque esse sciat multis tacentibus solum audiri; nam licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. Discat ab adulescentia non reformidare ante multos loqui, ut eum nec metus frangat nec ultra modum reverentia retardet, ut, dum omnibus oratoris sit opibus instructus, animi quoque praestantia et oris fiducia illi non desit. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |