Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alcuinus Disputatio de rhetorica et de virtutibus IntraText CT - Text |
|
|
-46-K. Nunc fortitudinem cum suis partibus ut depromas flagito. A. Fortitudo est magno animo periculorum et laborum perpessio: eius partes sunt magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. K. Harum rationes patefac. A. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque administratio: fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus multum animus in se fiduciae certa cum spe conlocavit: patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum aut difficilium voluntaria ac diuturna perpessio: perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. K. Restat tibi de temperantia dicere, a qua orta est nobis de virtutibus inquisitio, cuius proprietatem et partium illius audire expecto. A. Temperantia est rationabilis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio: eius partes sunt continentia, clementia, modestia. Continentia est, per quam omnis mala cupiditas magna consilii gubernatione regitur et deprimitur: clementia est, per quam iniuriae et odia miti animo retinentur: modestia est, per quam totius vitae modus seu animi seu in corporis motibus ubique honesti cura servatur. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |