Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Alcuinus
Disputatio de rhetorica et de virtutibus

IntraText CT - Text

  • -1-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

DISPUTATIO DE RHETORICA ET DE VIRTUTIBUS SAPIENTISSIMI REGIS KARLI ET ALBINI MAGISTRI

 

-1-

 

Qui rogo civiles cupiat cognoscere mores,
     Haec praecepta legat, quae liber iste tenet.
Scripserat haec inter curas rex Karulus aulae
     Albinusque simul: hic dedit, ille probat.
Unum opus amborum, dispar sed causa duorum:
     Ille pater mundi, hic habitator inops.
Neu temnas modico lector pro corpore librum:
     Corpore praemodico mel tibi portat apis.

KARLUS REX ET ALBINUS MAGISTER.

 

Quia te, venerande magister Albine, Deus adduxit et reduxit, quaeso ut liceat mihi te de rhetoricae rationis praeceptis parumper interrogare; nam te olim memini dixisse, totam eius artis vim in civilibus versari quaestionibus. Sed ut optime nosti propter occupationes regni et curas palatii in huiuscemodi quaestionibus assidue nos versari solere, et ridiculum videtur eius artis nescisse praecepta, cuius cotidie occupatione involvi necesse est. Verum ex quo mihi paucis tuis responsionibus ianuas rhetoricae artis vel dialecticae subtilitatis claustra partim aperuisti, valde mihi in eas rationes fecisti intentum, maxime quia me in cellaria arithmeticae disciplinae pridie sagaciter induxisti vel astrologiae splendore inluminasti. A. Deus te, domine mi rex Karle, omni sapientiae lumine inluminavit et scientiae claritate ornavit, ut non solum magistrorum ingenia prompte subsequi, sed etiam in multis velociter praecurrere possis, et licet flammivomo tuae sapientiae lumini scintilla ingenioli mei nil addere possit, tamen ne me aliqui inoboedientem notent, tuis promptulus respondeo interrogationibus, et utinam tam sagaciter quam oboedienter.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License