Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alcuinus Disputatio de rhetorica et de virtutibus IntraText CT - Text |
|
|
-2-K. Primum mihi, magister, huius artis vel studii initium pande. A. Pandam penes auctoritatem veterum. Nam fuit, ut fertur, quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum more vagabantur, nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant. Nondum divinae religionis, non humani officii ratio colebatur, sed caeca et temeraria dominatrix cupiditas ad se explendam corporis viribus abutebatur. Quo tempore quidam, magnus videlicet vir et sapiens, cognovit quae materia et quanta ad maximas res oportunitas animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo eam meliorem reddere: qui dispersos homines in agris et in tectis silvestribus abditos ratione quadam conpulit in unum locum et congregavit et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et inmanibus mites reddidit ac mansuetos. Ac mihi quidem videtur, domine mi rex, hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines a consuetudine subito converteret et ad diversas rationes vitae traduceret.
|
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |