Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alcuinus Disputatio de rhetorica et de virtutibus IntraText CT - Text |
|
|
-16-Ecce habes de locis quaestionum et de statu causarum et de partibus institutionum, quae omnia cotidiano usu natura pandente agnoscis. K. Agnoscam, si naturarum conditor me adiuvaverit, et tamen habeo quod adhuc a te quaeram. A. Quaere quod placeat, pergam quo me ducis. K. Quot personae solent in iudiciis esse? A. Quattuor: accusator causae, defensor causae, testes, iudex. K. Quo quisque utitur officio? A. Iudex aequitate, testes veritate, accusator intentione ad amplificandam causam, defensor extenuatione ad minuendam causam, nisi forte in laude vel praemii petitione sit causa posita: tunc converso ordine accusatoni extenuatione et defensori amplificatione utendum est. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |