Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alcuinus Disputatio de rhetorica et de virtutibus IntraText CT - Text |
|
|
-19-K. Quia personas causarum dixisti, dic, obsecro, loca singularum. A. Dicam, licet hoc non tantum ad artis praecepta pertineat, quantum ad officii decorem. Iudex in tribunali, causa in medio ante eum ad laudem vel ad poenam posita, ut forte patriae defensio vel proditio: accusator ad sinistram causae et defensor ad dextram, testes retro. K. An insignia sua singulae ex illis habent? A. Habent. Iudex sceptro aequitatis armandus est, accusator pugione malitiae, defensor clypeo pietatis, testes tuba veritatis. K. Etiam his omnibus causae adiacentibus circumstantiis repertis, quid tunc quaerendum est, magister? A. Quid nisi singulae totius causae partes? K. Quae vel quot illae sint, audire desidero. A. Sex enim sunt partes, per quas ab oratore ordinanda est oratio causae: exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, conclusio. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |