Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alcuinus Disputatio de rhetorica et de virtutibus IntraText CT - Text |
|
|
-21-K. Quot sunt causarum genera? A. Quinque: honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum. Honestum causae genus est, cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus: admirabile, a quo est alienatus animus eorum qui audituri sunt: humile, quod neglegitur ab auditore et non magnopere attendendum videtur: anceps, in quo aut iudicatio dubia est, aut causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut benivolentiam pariat et offensionem: obscurum, in quo aut tardi auditores sunt aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa est implicata. K. An semper perspicue exordiri debet orator? A. Aliquando perspicue, aliquando per circuitionem. Perspicua oratio est, cui mox animus auditoris favet, ut in honesto genere causae est: illa vero, quae per circuitionem fit, clam subit animum auditoris, ut in humili, ancipiti vel obscuro causae genere faciendum est. Sed hoc sciendum est, quod exordium sententiarum et gravitatis plurimum debet habere et omnino omnia quae ad dignitatem pertinent, ostentationis vero et concinnitudinis minimum, propterea quod ex his suspicio quaedam artificiosae diligentiae nascitur, quae maxime orationi fidem et oratori adimit auctoritatem. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |