Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Alcuinus
Disputatio de rhetorica et de virtutibus

IntraText CT - Text

  • -27-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-27-

 

K. Dixisti quod alia argumenta a personis, alia a negotiis; haec enim a personis sunt, quae modo dixisti: sed superest ut a negotiis dicas, et primum quid negotium nomines dicito. A. Negotium est ipsum factum, in quo inter accusatorem et defensorem controversia est. Cum vero ex negotiis argumenta sumenda erunt, tria consideranda sunt: primo, quid sit ante rem, quid in re, quid post rem, ut in facto cauponis ante rem fuit, quod in itinere illi duo familiariter ibant, quod simul diverterent in hospitium et simul cenarent: in re nox, somnium, occisio: post rem, quod solus ierit, quod socium reliquerit, quod cruentum gladium habuerit. Est quoque quartum, quod ad negotium pertinet, id est, quae lex sit eius rei vel qui sint auctores eius vel quo id nomine quod factum est appellari debeat. Ante enim rem causa facti consideranda est, id est, an spe lucri vel causa inimicitiarum vel metus vel amici occiderit hominem; nam frustra hominem occidere velle incredibile est. Omnino in gestione rei locus, tempus, occasio, modus, facultas considerari solet, id est, in quo loco vel in quo tempore vel per quem modum vel qua occasione aut facultate occiderit hominem, quaerendum est. Post gestam rem considerabuntur signa quaedam gestae rei, ut cruor caedis signum est et fuga reatus saepe signum solet esse.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License