|
Cap.
III. De numeris simplicibus.
Pyrrhichius,
Rapite, agite,
ruite, celeripedes.
Contrarius est huic et duodecasyllabos spondiazon.
Olli crateribus
ex auratis hauserunt.
Dactylicus,
Pulverulenta
putrem sonitu quatit ungula campum.
Amphibrachus non facit numerum. Anapaestus,
Agilis sonipes
rapitur celeri sonitu trepidans.
Creticus,
Horridi transeunt
ad pedes ex equis.
Palimbacchius,
Amicos ad hanc rem si voles advoca.
Bacchius non facit numerum. Molossus idem est qui spondiazon. [2] Nunc quemadmodum a principali heroico plures numeri
transfigurantur ostendam. Ac primus trimetrus fit heroicus spondiazon.
Cives Romani
tunc facti sunt Campani.
Syllabam unam, quae est ante
extremam, ex longa contraho: ut,
Cives Romani
tunc facti sunt Appuli.
et esse coepit trimetros. Elegiacum
transibit,
Bella per
Emathios.
Rursus ad pentametros, ut componam heroicos, sumo
partem posteriorem,
Dum meus assiduo
luceat igne focus.
et compono,
Luceat igne
focus Troiae qui primus ad oris.
[3] Phalaecium numerum qui est,
Altis flumina
vallibus tumescunt,
insertis verbis facio heroicum,
Altis flumina
prodita vallibus inde tumescunt.
Ionicus est,
Metuentis
patruae verbera linguae.
Adiiciam trinas verbis singulis syllabas,
Nunc metuentis
nunc patruae nunc verbera linguae.
Verto,
Italiam fato
profugus Laviniaque venit.
Numerum angelicum syllaba breviata esse monstravi heroicum: item Priapeum, si syllabam surripias, fit heroicum.
[reliqua desunt]
|