| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Censorinus De musica fragmentum IntraText CT - Text |
|
|
|
|
Prior est musica inventione metrica. cum sint enim antiquissimi
poetarum Homerus Hesiodus Pisander, hos || secuti elegiarii Callinus Mimnermus
Euenus, mox Archilochus et Simonides trimetrum iambicum et choriacum
catalecticum tetrametron conposuerint, Archilochus etiam commata versibus
adplicando variavit † ea potius per plurimas species, secuit Alcman numeros
etiam minuit in carmen. hinc poetice melice dicta.
Telesilla etiam Argiva minutiores edidit numeros. quae
species cum iam displiceret et integra brevior videretur, magnitudine Pindari
adserta est, qui liberos etiam numeros modis edidit. hos
secuti musici Timotheus et Polyidos et Hyperides et Phyllis et || clarissimus cum
peritia tum eloquentia Aristoxenus. modulati protinus
cantus † nec tamen anno putes antiquiores cantus esse numeris, sed rusticos et
inconditos; postque hos poetica valuit veluti legitima, musica licentior
magisque modulata.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |