Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Censorinus
De musica fragmentum

IntraText CT - Text

  • 4 DE MODVLATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4 DE MODVLATIONE

Modulatio est modorum prudens dispositio; eius tres species, διάτονος, χρῶμα, ἁρμονία. species carminum tredecim. ex quibus primi sunt dorius, phrygius, lydius: his accesserunt gravissimus hypodorius, mox duo hypophrygii, gravior et acutior, deinde hypolydii totidem || et perinde gravior et acutior, deinde dorius medius, tum phrygius gravis et alter excelsus, totidem lydii, gravis et acutus, tum mixolydii pari diversitate, postremus hypermixolydius acutissimus.

Organum quondam habuit tres intentiones, gravem mediam et acutam: inde Musae quoque tres olim existimatae, Hypate, Mese, Nete. nunc in ampliore numero soni considerantur, ut sit proslambanomenos, hypate hypaton, deinde parypate hypaton, deinde lichanos hypaton, deinde hypate meson, deinde parypate meson, deinde lichanos meson, deinde trite synemmenon, nete synemmenon, paramese, trite diezeugmenon, paranete diezeugmenon, trite hyperbolaeon.

Animadvertisse chordae sonantis suavitatem in arcu [sororis] Apollinem tradunt et intendisse protinus citharam, tum notasse quod adstrictiora fila nervorum in acumen excitarentur, gravibus responderent remissa, inde fecisse tres primos, de quibus supra dictum est: || hanc excepisse intentionem Lycorum, quem quidam Apollinis filium tradunt et nymphae Parnasiae, et Chrysothemidi reliquisse: ab eo adiunctum modum qui synemmenos dicitur: hunc numerum auxisse Terpandrum adiectione diezeugmenu, qui primus a gravibus in acumen avertitur. deinde Timotheus addidit duos, paramesen et hyperbolaeon.

Initium modi dicitur diesis, dimidium semitonium, totum tonos. toni duo et dimidius diatessaron nominantur, tres et dimidius diapente, sex diapason.

Haec musicae summa sunt.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License