|
Textus
‘Haec
via quo ducit?’ dicemus, non ubi. [cato] descendit dicimus, non discendit.
interrogamus ‘quo die’ vel ‘qua hora solet ire foras’ et ‘esse foris?’
Eiecti in litus dicamus, delati in portum.
Intro imus vel inrumpimus, intus sumus.
Vado ad grammaticum vel ad medicum, disco apud istos
dicendum.
In profundum nummi et in arcam conduntur. invehor et iocor
in Marcum, incidit in manus meas inimicus, et in manus aquam poscimus. veteres
autem aquam manibus pedibusque dixerunt. in mentem venit, non in mente.
Oblitus ne sis nostri, non nos: veteres tamen et hoc modo
dixerunt: et invideo tibi divitiis, non divitias.
Comesor comesa comesum uti dicas, messor messura messum.
Sevi messem, non serui dicendum.
Pulchrum cum h scribendum, sepulcrum sine h.
Cella
penaria, non pinaria dicendum.
Praecoqua dicendum, praecocia deridendum.
Peperaria mola non dicendum est, sed piperaria.
Thesaurum sine n scribendum, non thensaurum et
cetera.
Misertus mei per genetivum dicimus, at per accusativum
miseratus me.
Pecto caput, non pectino, et pexum, non pectinatum. sic et
‘pexi memet hodie’ et ‘pectam cras.’ sic nexi a necto.
Ructo et nausio dicendum, quamvis quidam veteres ructor et
nausior dixerint. non egeo, non eges, non eget dicendum, non autem egeor et
egeris.
Dico me victurum, dico illum victurum, non vinciturum. sic
quoque ficturum et picturum dicendum, non pinciturum.
Fido mihi, confido tibi, et fidimus nobis, | confidimus
vobis. sic fidere media correpta. nam si esset fideo, ut tepeo rideo, faceret
fidere, ut tepere ridere.
Sordet acet anet floret calet squalet aret splendet viget,
haec perfecta sunt; at inceptiva sordescit acescit anescit florescit calescit
squalescit arescit splendescit vigescit.
Suffragor, non suffrago. sic suffragatus sum, non suffragavi.
Eventura mihi praesago praesagis praesagit, nos
praesagimus, vos praesagitis, illi praesagunt.
Hic pecten, hic lien, hic rien, sic tibicen fidicen liticen
dicendum. praeses praesidis facit
Ambos et duos accusativo dicimus, ambo et duo nominativo.
Acer inermus infirmus faciunt pluraliter acri inermi
infirmi. at acris inermis infirmis in plurali numero faciunt acres inermes
infirmes. sic hilarus hilari facit, hilaris hilares.
Nostri
nostrorum nostrum venit a nos: sic vestri vestrorum vestrum venit a vos.
Vas vasis facit genetivo singulari; et dativo plurali vasis
facit, non vasibus, et genetivo vasorum, non vasuum.
Odea musea serapea isea mausolea caducea dicendum.
Non est sorbo, sed sorbeo, nec sorbsi, sed sorbui. sic et
absorbui, non absorbsi, ut Lucanus.
Coactus, non coctus dicendum. abscondi, non absconsi. sic
et absconditus, non absconsus dicendum, et lassatus, non lassus.
Alter e duobus, unus e tribus vel pluribus.
Descendi in solium maius, non maiorem.
Bina ac trina dicenda sunt quae sunt semper pluralia, ut
‘binos ludos plerumque spectavimus uno die’; sic trinos circenses.
Fruitus sum illa re: veteres dixerunt ‘fruitus vix illam
rem.’
Somnio dicendum, non somnior, et somniavi, non somniatus
sum.
Illud scamnum dicendum, at ipsum, non ipsud. pauper vir et
mulier dicendum, non paupera mulier.
Graeca nomina, ut Phryne et phalanx et Phronimus, per p et h
scribenda: | latina,
ut fallere et facile, per f scribenda.
Cum, si praepositio erit, per c scribendum; si adverbium
temporis aut causale, per q.
Omnia adverbia numeri sine n scribenda sunt, ut milies
centies decies: quotiens totiens per n scribenda sunt.
Nullum pronomen per t scribitur, sed per d, ut quid dicis?
quid agis? quid scribis? quid facis? per t autem, verbum ubi erit, scribitur,
ut inquio inquis inquit, eo is it, et adverbium numeri, ut quot tot, et
monoptoton, ut lact: licet quidam negent illud nomen muta posse finiri, et ideo
dicant lacte esse dicendum, non lac aut lact. ad praepositio per d, at
coniunctio per t scribi debet.
Exsul cum
addito s scribendum est etymologiae causa, a solo quoniam venit.
Formosus sine n scribendum est ab etymologia, quod est a
forma. nactus uno n scribendum, at nanciscor duobus.
Quicquid in priore syllaba per c litteram scribendum, quoniam
d dividit in duas voces. sic quanquam in priore syllaba n habere debet,
non m, ne similiter duas esse voces ostendat.
Atqui caret n, similiter alioqui.
Hau dolo per d recte scribitur. etenim d inter duas vocales
esse debet. quod si consonans sequitur, d addi non debet, ut hauscio.
Narro narratio per duo r, querela loquela per unum l.
Mas erit in positione, in diminutione masculus, non, ut
quidam putant, mascellus.
Pronomina nostrum ac vestrum si in scriptura
dividenda sunt, s littera posteriori syllabae applicari debet, quoniam sequens
littera t muta est. sic, si maiestas scribis, stas in diductione vocis esse
debet, non tas. sic in similibus.
Tunc temporis adverbium est, tum ordinis. τοῦ tunc
antitheton est nunc, τοῦ vero tum antitheton est cum.
Modo
praeteriti est temporis, et ideo dicendum ‘modo scripsi,’ ‘modo feci,’ non
‘modo scribo,’ ‘modo facio’; quamvis quidam veteres et praesentis putaverint.
Circiter ad numerum refertur, circum ad locum, circa ad
tempus [quod est κύκλῳ]. ergo dicimus circumisse nos urbem, non circaisse.
Superest restat significat, superat eminet, ut ‘superant
capite et cervicibus altis.’ item ‘egressi superant fossas,’ transiliunt vel
evadunt significat: ‘casus superaverat omnes’ pro evaserat: | ‘captae
superavimus urbi’ pro superviximus: ‘superent quibus hoc, Neptune, dedisti’ pro
vincant:
amissa solus
palma superabat Acestes
pro restabat.
Spectabat. spectare θεωρεῖν erit,
expectare sine s ἀναμένειν.
Demitte est deorsum mitte, dimitte ἀπόλυσον
absolve: dismitte non dicas.
Fidus amicus erit; famulum fidelem dicito.
Coram illo dicendum, non palam illo. nam palam ad multos
refertur: ‘palam factum est’ de multis habet significationem, etiamsi hoc
veteres variaverint.
Cognoscimus ignota et invisa, agnoscimus quae nobis
exciderant.
Illius similis ad mores refertur, illi similis ad vultum.
Clipeum ἀσπίδα,
clupeum ornamentum dices.
Vorsus paginae dicetur, versus participium est a verbo
vertor.
Alias temporis est adverbium, quod Graeci ἄλλοτε dicunt, aliter ἄλλως.
Cilo est capite angusto, cui hoc contigit in partu; chilo
modum labiorum excedens.
Collactaneus est eisdem mammis educatus, collacteus qui ex
uno eodemque lacte creatus est. lactens qui lacte alitur, et lactans qui
decipit: lactens lacte abundans, ut ‘lactentes ficus,’ Lucilius ‘lactentia
coagula cum melle bibi.’ lactea candida, ut ‘lactea laudas brachia’ Horatius
dicit.
Suscipimus ad animum et mentem refertur, ut ‘susceptum
perfice munus.’ succipimus corpore, ut ‘succipiunt famulae conlapsaque membra.’
suspicimus aliquem venerantes.
Accidere aliquid adversi dicito, contingere aliquid
pulchri.
Quamdudum interrogantis est, iamdudum respondentis.
Cals dicendum, ubi materia est, per s; at cum pedis est,
calx per x.
Mihi dativus est, mi vocativus.
Invidus est qui invidet, invidiosus qui invidiam sustinet.
Terga hominis tantum, singulariter tergum facit.
quadrupedum erit tergus, pluraliter tergora, id est coria. tegus quoque invenio
dici et esse eius plurale tegora.
Noctu temporis est adverbium; nocte nomen est. ‘noctu’
dicimus ‘cenavi’: ‘hac nocte’ dicimus ‘nihil brevius.’
Commoda χρῆσον, id
est praesta; accommoda apta ἀπὸ τοῦ ἁρμόζειν, id
est coaptare.
Olea arbor est, oliva fetus, oleum liquor. |
Flemina sunt, ubi abundant crura sanguine; plemina, cum in
manibus vel pedibus callosi sulci sunt.
Vortex fluminis est, vertex capitis.
Licet ἐξόν,
liquet δῆλον προφανές
[apertum vel manifestum].
Pauperies damnum est, paupertas condicio ipsa.
Foedus sancitur religione, at sponsio poena est.
Mammas esse hominis scito, at pecudis ubera.
Bucina erit tuba, qua signum dat bucinator; bucinus ipse
canor editus ex hac.
A patria patrium dices, a patre paternum.
Precor prospera, inprecor taetra.
Dum manat, sanguis est; effusus vero cruor erit.
Sumimus ipsi, accipimus ab alio. sic cum dabimus, dicendum
‘accipe’; cum permittimus ipsi tollere, dicendum est ‘sume.’
Pone loci adverbium est, post temporis, postsecus omnino
nihil est.
Barbam hominum, barbas pecudum dicimus.
Calva κρανίον
vocatur, licet Gellius et Varro calvariam dicant. nam calvariae plurale est.
calvae vero ossa, quae sunt et singulariter calva.
Vultus mutatur, facies manet.
Maestum animo, tristem aspectu dices.
Protenus per e adverbium locale est, id est porro tenus, ut
‘cum protenus utraque tellus Vna foret.’ protinus per i adverbium temporale
est, id est statim, ut
protinus Aeneas
celeri certare sagitta.
quatenus per e adverbium est, quatinus per
i coniunctio causalis, ut si dicas ‘quatinus hoc sine plagis non facis, en tibi
plagas.’ adverbium autem est quatenus aut temporis [interdum] aut loci:
temporis, cum dicimus ‘quatenus hos mores exercebis’; loci, cum dicimus
‘quatenus ibimus.’
Esse φαγεῖν, id
est [in unum] manducare.
Buxus arbor est, buxum autem materia ipsa.
Hic malus navis, haec malus frugifera arbor.
Pinnas murorum, pennas avium dicimus.
Laserpicium florem dicimus, at caulem laser aiunt.
Exprobrat qui commemorat quae praestitit, obprobrat qui obprobrium
obiectat, hoc est vitium.
Scorpio bellica res, at scorpius animal.
Adulescens nomen, adolescens participium.
Primo
pedatu, non pidato dicendum.
Ne quidem fieri potest non dicendum, sed ne fieri quidem
potest, ut disiunctum sit. |
Vir praetorius et quaestorius, non praetoricius aut
quaestoricius dicendum.
Pulchra liburnica dicendum, non pulchra liburna.
Vae dativus et accusativus sequi debent, non alius,
ut vae populo Maurorum et vae populum Maurorum.
Salmenta proferre non timeas, quia latinum est.
Duo tanta ac tria tanta, duplum ac triplum,
veteres in usu habuerunt.
Omne animal pecus est homine excepto vocitatum.
Mox aliam ordibor et ordiar telam: utroque modo veteres
dixerunt.
Hic culleus, hic pluteus puteus cuneus laqueus postis margo
veper vel vepres masculina sunt. hic cardo, hic axis modius sextarius, hic
congius, hic corbis, hic gladius, sanguis, venter aqualiculus, hic vectis, hic
flos ros pons.
Hoc lutum atque macellum ἑνικῶς
[singulariter] exire memento, Memmius ista macella licet, Caesar luta dicat.
Rete hoc dices, haec retia pluraliter: reticulum ac
reticula usurpandum. omnia nomina in nis
finita masculina erunt, veluti hic finis crinis cinis [canis] amnis. hic
radius, non hoc radium. † ille sal aspersus musarum est: non erit hoc sal haeve
sales, sed hic sal ἑνικῶς erit quod edimus,
hi sales pluraliter urbanitatis alicuius. hic pulvinus mollis.
Idem producte refertur ad personam masculini generis etiam
in plurali numero, ut idem lupus et idem lupi. idem correpte neutri est
et ad rem refertur, ut idem scamnum et idem rus.
Mi Paula
et mi Aemilia non dicendum, quia mi masculini est generis pronomen, non
feminini, et ortum est a prima positione meus; sed dicendum mea Paula et mea
Aemilia, o meum caput, o meumque brachium.
Nec non [et] ille soloecismus [est], ubi dicier audis
‘omnibus maior et melior,’ cum syncrisis omnis, alter ubi est, fiat, praelatio
vero, ubi plures [sunt]. ergo ‘illustrior est luna sol’; ‘omnibus
astris’ haud dices, ‘cunctorum autem illustrissimus hic est.’
Similiter ‘multo est hic dignior illo,’ ‘dignissimus
illorum,’ non ‘dignior illorum’ dicendum est. sic potior e duobus, potissimus
omnium; primus ex multis, prior e duobus dicitur.
Mustacius sive mustacium non ad genus referendum est, quasi
hoc potius sit aut illud, cum per se nihil sit, sed sit plane τῶν
πρός τι. mustacius | panis recte dicimus et mustacium libum. sic militis
puer galearius recte dicitur: nam galearia soloecismus est. non est puer
galearia: nam pueram sic rite voces: puer est galearius † hic a soloecus.
Hoc cerebrum est. nam cereber qui dicunt sine
cerebro vivunt.
Respondidi nihil est: respondi dic Ciceroni.
Bargena, non bargina, genus cui barbaricum sit.
‘Vasa istaec vinaria sunt,’ ‘vinaria cella,’ vulgus adhuc
retinet de prisca verba loquela.
Sobrius
per i, non per e scribendum.
Sedi non secus te, sed secundum te dicendum.
Ludos aliquem longe egregios fecisse dices, non
dedisse.
Vir ducit, mulier nubit, quia pallio flammeo obnubit caput
suum genasque.
Induxit pro decepit. seduxit ἀκύρως non
dicitur, nisi cum significamus ‘in aliam partem duxit,’ ut seduxit foras.
Patre ac matre caret quis, cognato, fratre sororeve, non
opibus caret aut nummis.
Nongentos, non noncentos dicendum est ab novem, nonagies,
nonaginta, non nonacenta.
Castigavit [me] uti dicas, non corripuit me.
Hic lanius nomen est, verbum autem lanio lanias laniat.
dixerunt tamen veteres et lanio in nomine.
Rostra
voca, non prorostra. nam ‘pro rostris’ quod dicimus ‘ante rostra’ significat,
ut ‘pro muris.’ sic errant qui proscenia appellant [id est scenam] operosam
fabricam ex adverso caveae, quae apud Graecos de fronde ornatus umbraeque causa
fiebat et ab umbra, quam praestabat, scena dicebatur. unde proscenia rectius
pulpita quae ante scenam sunt appellabuntur, ut ‘veteres ineunt proscenia
ludi.’
Inversis armis pugnasse gladiatores non est
dicendum, sed versis, hoc est transmutatis; sic nec inversis pannis agitasse
aurigas, sed versis.
‘Balneae’ dic ‘lavant,’ non lavantur. ad homines utroque
modo potest dici.
Quadrigas trigas bigas pluraliter effer, antemnas quoque
non aliter [a] priscis memoratas [nisi plurali numero].
Carcer masculini generis semper singulariter dicitur, in
quo homines coercentur, pluraliter vero carceres, unde currus effunduntur.
Participium a nomine tripliciter discernitur, comparatione,
| declinatione, significatione.
Numeris etiam nomina communia sunt, ut sedes res spes nubes
labes clades.
Frequentativa
verba sunt caenito pransito lectito dictito cursito vectito: ex hac nota sunt
ito habitoque.
Cum de genere alicuius nominis ambigis, pluralem consule
numerum: ut puta si quaeras, hic pratus sit dicendum an hoc pratum, pluralis
numerus cum faciat haec prata nec recipiat hi prati, manifestum est genus [hoc
est neutri].
Confessiva fit vox ex duplici voce abnutiva, ut ‘non nolo
dicere’: ostendo enim me velle: et ‘non nescio, quae tibi vita est’ et ‘non
numquam prandeo’ et ‘nec non est libera res mihi.’
Rumigat nihil est, sed ruminat et rumino.
‘Dilibuit’
dic ‘unguento,’ non delibuit.
Vngue dic, non unge.
Laquearia, non lacunaria [est].
Linteo mercator dicetur.
Y litteram nulla vox nostra adsciscit. ideo insultabis
gylam dicentibus.
Sub divo legimus, audimus vero de eo quod subiungebant
veteres et dicebant ‘sub divo caelo.’
Martulus ἱερεύς a Marte, non marculus.
Saeva fames, non famis dicendum.
Felicem, non filicem dicere debemus. unde et felicata opera
priores dixerunt caelata. unde et felix, quam ita credo dictam, quod sit minus
felix arvis.
Polenta, non pulenta dicendum est.
Fictum rationis est, fixum vetustatis. ut pingo pictum, sic
fingo fictum facit participialiter.
Gobius piscis, non numquam legitur gobio.
Torpedo est, non torpido.
Nequam non malum significat, sed inutilem, et est
monoptoton, ut frugi.
Vensica n
habet, quia non est sine vento.
† Iam semper dicendum, quia nihil est ia. item non
iamus, sed eamus.
Montosam Italiam seu Sardiniam memorato.
Scriptula dicendum, non scripula.
Tinguere dicendum, non tingere, quoniam tinguo est, et
tinguis tinguit.
Ingenii profer, sic officii, quia nullus a recto casu minor
est umquam genetivus.
In Siciliam dicendum, non is Siciliam, κατὰ τὸ ν, non κατὰ τὸ σ, quia
numquam sine n pronuntiatur.
Audacter latinum est, sed audaciter melius, quia nomina in
x littera terminata in adverbiis iter adsumunt, ut atrox atrociter, ferox
ferociter, velox velociter. sic audax audaciter.
Stlataris
sine c littera dicendum ab stlata, rate piratica.
Stellonem dicito sine i littera a similitudine stellarum. |
|