De genere
Videtur autem neque genus neque species simpliciter dici. Genus enim dicitur et aliquorum quodammodo se
habentium ad unum aliquid et ad se invicem collectio;
secundum quam significationem Romanorum dicitur genus, ab unius scilicet habitudine
- dico autem Romuli - et multitudinis habentium aliquo modo ad invicem eam quae
ab illo est cognationem secundum divisionem ab aliis generibus dictam. Dicitur autem et aliter rursus genus quod est uniuscuiusque
generationis principium vel ab eo qui genuit vel a loco in quo quis genitus est.
Sic enim Oresten quidem dicimus a Tantalo habere genus, Illum
autem ab Hercule, et rursus Pindarum quidem Thebanum esse genere, Platonem vero
Atheniensem; et enim patria principium est uniuscuiusque generationis quemadmodum
pater. Haec autem videtur promptissima esse significatio;
Romani enim qui ex genere descendunt Romuli, et Cecropidae qui ex genere
descendunt Cecropis et horum proximi. Et prius quidem appellatum est
genus uniuscuiusque generationis principium, dehinc etiam multitudo eorum qui
sunt ab uno principio; ut a Romulo, dividentes et ab
aliis separantes, dicebamus omnem illam collectionem esse Romanorum genus.
Aliter autem rursus genus dicitur cui supponitur species, ad horum fortasse
similitudinem dictum; et enim principium quoddam est huiusmodi genus earum quae
sub se sunt specierum; videtur etiam multitudinem continere omnem quae sub eo
est. Tripliciter
igitur cum genus dicatur, de tertio apud philosophos sermo est,
quod etiam describentes adsignaverunt genus esse dicentes quod de pluribus et
differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, ut <animal>. Eorum enim quae praedicantur alia quidem de uno dicuntur solo, sicut individua sicut Socrates et hic et
hoc, alia vero de pluribus, quemadmodum genera et species et differentiae et
propria, et accidentia communiter sed non proprie alicui. Est autem genus
quidem ut <animal>, species vero ut <homo>, differentia autem ut
<rationale>, proprium ut <risibile>, accidens ut <album>,
<nigrum>, <sedere>.
Ab his ergo quae de uno solo praedicantur differunt
genera eo quod de pluribus adsignata praedicantur, ab his autem quae de
pluribus: ab speciebus quidem quoniam species, etsi de pluribus praedicantur,
sed non de differentibus specie, sed numero (homo enim cum sit species de
Socrate et Platone praedicatur qui non specie differunt a se invicem sed
numero, animal vero cum genus sit de homine et bove et equo praedicatur qui
differunt a se invicem et specie quoque, non numero solo); a proprio vero
differt genus quoniam proprium quidem de una sola specie, cuius est proprium,
praedicatur et de his quae sub una specie sunt individuis (quemadmodum risibile
de homine solum et de particularibus hominibus), genus autem non de una specie
praedicatur sed de pluribus et differentibus; a differentia vero et ab his quae
communiter sunt accidentibus differt genus quoniam, etsi de pluribus et
differentibus specie praedicantur differentiae et communiter accidentia, sed
non in eo quod quid sit praedicantur sed in eo quod quale quid sit
(interrogantibus nobis enim illud de quo praedicantur haec, non in eo quod quid
sit dicimus praedicari sed magis in eo quod quale sit, interrogati enim qualis
est homo, dicimus <rationalis>, et in eo quod qualis est corvus dicitur
quoniam niger; est autem <rationale> quidem differentia, <nigrum>
vero accidens; quando autem quid est homo interrogamur, <animal>
respondemus; erat autem hominis genus animal). Quare <de pluribus
praedicari> dividit genus ab his quae de uno solo
eorum quae sunt individua praedicantur, <differentibus> vero <
specie> separat ab his quae sicut species praedicantur vel sicut propria,
<in eo> autem <quod quid sit praedicari> dividit a differentiis et
communiter accidentibus quae non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale est
vel quodammodo se habens praedicantur de his de quibus praedicantur. Nihil
igitur superfluum neque minus continet generis dicta
descriptio.
|