Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anicius Manlius Severinus Boethius
Porphyrii Isagoge translatio

IntraText CT - Text

  • De specie
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De specie

Species autem dicitur quidem et de uniuscuiusque forma secundum quam dictum est <primum quidem species digna imperio>. Dicitur autem species et ea quae est sub adsignato genere, secundum quam solemus dicere hominem quidem speciem animalis cum sit genus animal, album autem coloris speciem, triangulum vero figurae speciem. Quod si etiam genus adsignantes speciei meminimus dicentes quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, et speciem dicimus id quod sub genere est. Nosse autem oportet, quoniam et genus alicuius est genus et species alicuius est species, idcirco necesse est et in utrorumque rationibus utrisque uti. Adsignant ergo et sic speciem: <species est quod ponitur sub genere et de qua genus in eo quod quid sit praedicatur>. Amplius autem sic quoque: <species est quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur>; sed haec quidem adsignatio specialissimae est et quae solum species est, aliae vero erunt etiam non specialissimarum.

Planum autem erit quod dicitur hoc modo. In unoquoque praedicamento sunt quaedam generalissima et rursus alia specialissima, et inter generalissima et specialissima alia. Est autem generalissimum quidem super quod nullum ultra aliud sit superveniens genus, specialissimum autem post quod non erit alia inferior species; inter generalissimum autem et specialissimum et genera et species sunt eadem, ad aliud quidem et aliud sumpta.

Sit autem in uno praedicamento manifestum quod dicitur. Substantia est quidem et ipsa genus, sub hac autem est corpus, sub corpore vero animatum corpus sub quo animal, sub animali vero rationale animal sub quo homo, sub homine vero Socrates et Plato et qui sunt particulares homines. Sed horum, substantia quidem generalissimum est et quod genus sit solum, homo vero specialissimum et quod species solum sit; corpus vero species quidem est substantiae, genus vero corporis animati; et animatum corpus species quidem est corporis, genus vero animalis; animal autem species quidem est corporis animati, genus vero rationalis; sed rationale animal species quidem est animalis, genus autem hominis; homo vero species quidem est rationalis animalis, non autem etiam genus particularium hominum, sed solum species; et omne quod ante individua proximum est, species erit solum, non etiam genus. Quemadmodum igitur substantia quae cum suprema sit, eo quod nihil sit supra eam, genus est generalissimum, sic et homo cum sit species post quam non sit alia inferior species neque aliquid eorum quae possunt dividi sed solum individuorum (individuum enim est Socrates et Plato), species erit sola et ultima species et, ut dictum est, specialissima. Quae vero sunt in medio, eorum quidem quae supra ipsa sunt, erunt species, eorum vero quae post ipsa sunt, genera. Quare haec quidem duas habent habitudines: eam quae est ad superiora secundum quam species ipsorum esse dicuntur, et eam quae est ad posteriora, secundum quam genera ipsorum esse dicuntur. Extrema vero unam habent habitudinem; nam et generalissimum ad ea quidem quae posteriora sunt habet habitudinem, cum genus sit omnium id quod est supremum, eam vero quae est ad superiora non habet, cum sit supremum et primum principium; specialissimum autem unam habet habitudinem, eam quae est ad superiora quorum est species, eam vero quae est ad posteriora non diversam habet, sed etiam individuorum species dicitur (sed species quidem individuorum velut ea continens, species autem superiorum velut quae ab eis continetur).

Determinant ergo generalissimum ita <quod, cum genus sit, non est species>, et rursus <supra quod non est aliud superveniens genus>; specialissimum vero <quod, cum sit species, non est genus>, et <quod, cum sit species, numquam dividitur in species>, et <quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur>; ea vero quae in medio sunt extremorum subalterna vocant genera et species, et unumquodque ipsorum species esse et genus ponunt ad aliud quidem et ad aliud sumpta; ea vero quae sunt ante specialissima usque ad generalissimum ascendentia et genera dicuntur et species et subalterna genera, ut Agamemnon Atrides et Pelopides et Tantalides et, ultimum, Iovis. Sed in familiis quidem plerumque ad unum reducuntur principium, verbi gratia Iovem, in generibus autem et speciebus non se sic habet; neque enim est commune unum genus omnium ens, nec omnia eiusdem generis sunt secundum unum supremum genus, quemadmodum dicit Aristoteles, sed sint posita (quemadmodum in Praedicamentis) prima decem genera quasi prima decem principia. Vel, si omnia quis entia vocet, aequivoce (inquit) nuncupabit, non univoce; si enim unum esset commune omnium genus ens, univoce entia dicerentur, cum autem decem sint prima, communio secundum nomen est solum, non etiam secundum definitionis rationem quae secundum nomen est.

Decem quidem generalissima sunt, specialissima vero in numero quidem quodam sunt non tamen infinito, individua autem quae sunt post specialissima infinita sunt. Quapropter usque ad specialissima a generalissimis descendentem iubet Plato quiescere, descendere autem per media dividentem specificis differentiis; infinita, inquit, reliquenda sunt, neque enim horum posse fieri disciplinam. Descendentibus igitur ad specialissima necesse est dividentem per multitudinem ire, ascendentibus vero ad generalissima necesse est colligere multitudinem (collectivum enim multorum in unam naturam species est, et magis id quod genus est, particularia vero et singularia semper in multitudinem e contrario dividunt quod unum est; participatione enim speciei plures homines unus, particularibus autem unus et communis plures; divisivum enim est semper quod singulare est, collectivum autem et adunativum quod commune est).

Adsignato autem genere et specie quid est utrumque, cumque sit genus unum, species vero plurimae (semper enim in plures species divisio generis est), genus quidem semper de specie praedicatur et omnia superiora de inferioribus, species autem neque de proximo sibi genere neque de superioribus (neque enim convertitur); oportet autem aequa de aequis praedicari ut hinnibile de equo, aut maiora de minoribus ut animal de homine; minora vero de maioribus minime (neque enim animal dicis esse hominem quemadmodum hominem dicis esse animal). De quibus autem species praedicatur, de his necessario et speciei genus praedicabitur et generis genus usque ad generalissimum; si enim verum est Socratem hominem dicere, hominem autem animal, animal vero substantiam, verum est hominem animal dicere atque substantiam. Semper enim superioribus de inferioribus praedicatis species quidem de individuis praedicabitur, genus autem et de specie et de individuo, generalissimum autem et de genere (et de generibus si plura sint media et subalterna) et de specie et de individuo. Dicitur enim generalissimum quidem de omnibus sub se generibus speciebusque et de individuis, genus autem quod ante specialissimum est de omnibus specialissimis et de individuis, solum autem species de omnibus individuis, individuum autem de uno solo particulari (individuum autem dicitur Socrates et hoc-album et hic-veniens, ut Sophronisci filius, si solus ei sit Socrates filius).

Individua ergo dicuntur huiusmodi quoniam ex proprietatibus consistit unumquodque eorum quorum collectio numquam in alio eadem erit; Socratis enim proprietates numquam in alio quolibet erunt particularium; hae vero quae sunt hominis (dico autem eius qui est communis) proprietates erunt eaedem in pluribus, magis autem et in omnibus particularibus hominibus in eo quod homines sunt.

Continetur igitur individuum quidem sub specie, species autem sub genere; totum enim quiddam est genus, individuum autem pars, species vero et totum et pars (sed pars quidem alterius, totum autem non alterius sed aliis; partibus enim totum est). De genere quidem et specie, et quid generalissimum et quid specialissimum et quae genera eadem et species sunt, quae etiam individua, et quot modis genus et species dicatur, sufficienter dictum est.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License