De propriis generis et differentiae
Proprium autem generis est de pluribus praedicari quam differentia et species
et proprium et accidens; animal enim de homine et equo et ave et serpente,
quadrupes vero de solis quattuor pedes habentibus, homo vero videtur de solis
individuis, et hinnibile de equo et de his qui sunt particulares; et accidens
similiter de paucioribus. Oportet
autem differentias accipere quibus dividitur genus, non eas quae complent
substantiam generis. Amplius genus continet differentiam potestate;
animalis enim hoc quidem rationale est, illud vero
inrationale. Amplius genera quidem priora sunt his quae sunt sub se positis
differentiis propter quod simul quidem eas aufert, non autem simul aufertur
(sublato enim animali aufertur rationale et
inrationale), differentiae vero non auferunt genus (nam, si omnes interimantur,
tamen substantia animata sensibilis subintellegi potest quae est animal). Amplius genus quidem in eo quod quid
est, differentia vero in eo quod quale quiddam est, quemadmodum dictum est,
praedicatur. Amplius
genus quidem unum est secundum unamquamque speciem (ut hominis id quod est
animal), differentiae vero plurimae (ut rationale, mortale, mentis et
disciplinae perceptibile) quibus ab aliis differt. Et genus quidem consimile
est materiae, formae vero differentia. Cum autem sint et alia
communia et propria generis et differentiae, nunc ista sufficiant.
|