De propriis generis et accidentis
Differt autem genus accidente quoniam genus ante species est, accidentia vero
speciebus inferiora sunt; nam si etiam inseparabile sumatur accidens, sed tamen
prius est illud cui accidit quam accidens. Et genere quidem quae participant aequaliter
participant, accidente vero non aequaliter; intentionem enim et remissionem
suscipit accidentium participatio,
generum vero minime. Et accidentia quidem in individuis principaliter
subsistunt, genera vero et species naturaliter priora sunt individuis
substantiis. Et genera quidem in eo quod quid est
praedicantur de his quae sub ipsis sunt, accidentia vero in eo quod quale
aliquid est vel quomodo se habeat unumquodque; <qualis est> enim
<Aethiops> interrogatus dicis <niger>, et quemadmodum se Socrates
habeat, dicis quoniam sedet vel ambulat. Genus vero quo aliis quattuor differat
dictum est. Contingit autem etiam unumquodque aliorum differe
ab aliis quattuor, ut, cum quinque quidem sint, unum autem ab aliis quattuor
differat, quater quinque (viginti) fiant omnes differentiae; sed, semper
posterioribus enumeratis et secundis quidem una differentia superatis
(propterea quoniam iam sumpta est), tertiis vero duabus, quartis vero tribus,
quintis vero quattuor, decem omnes fiunt (quattuor, tres, duae, una). Genus enim differt differentia et specie et proprio et accidenti;
quattuor igitur sunt omnes differentiae. Differentia
vero quo differt genere dictum est quando quo differret genus ab ea dicebatur;
relinquitur igitur quo differat specie et proprio et accidente dicere,
et fiunt tres. Rursus species quo quidem differat a
differentia dictum est quando quo differret specie differentia dicebatur, quo
autem differt species genere dictum est quando quo differret genus specie
dicebatur; reliquum est igitur ut quo differat proprio et accidente dicatur;
duae igitur etiam istae sunt differentiae. Proprium
autem quo differat accidente relinquitur, nam quo specie et differentia et
genere differt praedictum est in illorum ad ipsum differentia. Quattuor
igitur sumptis generis ad alia differentiis, tribus vero differentiae, duabus autem
speciei, una autem proprii ad accidens, decem erunt
omnes; quarum quattuor quae erant generis ad reliqua superius demonstravimus.
|