Cum sit necessarium, Chrisaorie, et ad eam quae est
apud Aristotelem praedicamentorum doctrinam nosse quid genus sit et quid
differentia quidque species et quid proprium et quid accidens, et ad
definitionum adsignationem, et omnino ad ea quae in divisione vel
demonstratione sunt utili hac istarum rerum speculatione, compendiosam tibi
traditionem faciens temptabo breviter velut introductionis modo ea quae ab
antiquis dicta sunt aggredi, altioribus quidem quaestionibus abstinens,
simpliciores vero mediocriter coniectans. Mox de generibus et
speciebus illud quidem sive subsistunt sive in solis nudis purisque
intellectibus posita sunt sive subsistentia corporalia sunt an
incorporalia, et utrum separata an in sensibilibus et circa ea constantia,
dicere recusabo (altissimum enim est huiusmodi negotium et maioris egens
inquisitionis); illud vero quemadmodum de his ac de propositis probabiliter
antiqui tractaverint, et horum maxime Peripatetici, tibi nunc temptabo monstrare.
|