De
specie
Species autem dicitur quidem et de uniuscuiusque forma secundum quam dictum est
<primum quidem species digna imperio>. Dicitur autem
species et ea quae est sub adsignato genere, secundum quam solemus dicere
hominem quidem speciem animalis cum sit genus animal, album autem
coloris speciem, triangulum vero figurae speciem. Quod si
etiam genus adsignantes speciei meminimus dicentes quod de pluribus et
differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, et speciem dicimus id
quod sub genere est. Nosse autem oportet, quoniam et
genus alicuius est genus et species alicuius est species, idcirco necesse est
et in utrorumque rationibus utrisque uti. Adsignant ergo et
sic speciem: <species est quod ponitur sub genere et de qua genus in eo quod
quid sit praedicatur>. Amplius autem sic quoque: <species est quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid
sit praedicatur>; sed haec quidem adsignatio specialissimae est et quae
solum species est, aliae vero erunt etiam non specialissimarum.
Planum autem erit quod dicitur hoc modo. In unoquoque praedicamento sunt quaedam generalissima et rursus
alia specialissima, et inter generalissima et specialissima alia. Est autem
generalissimum quidem super quod nullum ultra aliud sit superveniens genus,
specialissimum autem post quod non erit alia inferior species; inter
generalissimum autem et specialissimum et genera et species sunt eadem, ad
aliud quidem et aliud sumpta.
Sit autem in uno praedicamento manifestum quod dicitur. Substantia est quidem
et ipsa genus, sub hac autem est corpus, sub corpore vero animatum corpus sub
quo animal, sub animali vero rationale animal sub quo homo, sub homine vero
Socrates et Plato et qui sunt particulares homines. Sed horum, substantia
quidem generalissimum est et quod genus sit solum, homo vero specialissimum et
quod species solum sit; corpus vero species quidem est substantiae, genus vero
corporis animati; et animatum corpus species quidem est corporis, genus vero
animalis; animal autem species quidem est corporis animati, genus vero
rationalis; sed rationale animal species quidem est animalis, genus autem
hominis; homo vero species quidem est rationalis animalis, non autem etiam
genus particularium hominum, sed solum species; et omne quod ante individua
proximum est, species erit solum, non etiam genus. Quemadmodum igitur
substantia quae cum suprema sit, eo quod nihil sit supra eam, genus est
generalissimum, sic et homo cum sit species post quam non sit alia inferior
species neque aliquid eorum quae possunt dividi sed solum individuorum
(individuum enim est Socrates et Plato), species erit sola et ultima species
et, ut dictum est, specialissima. Quae
vero sunt in medio, eorum quidem quae supra ipsa sunt, erunt species, eorum
vero quae post ipsa sunt, genera. Quare haec quidem duas habent habitudines:
eam quae est ad superiora secundum quam species
ipsorum esse dicuntur, et eam quae est ad posteriora, secundum quam genera
ipsorum esse dicuntur. Extrema vero unam habent habitudinem; nam et
generalissimum ad ea quidem quae posteriora sunt habet habitudinem, cum genus
sit omnium id quod est supremum, eam vero quae est ad
superiora non habet, cum sit supremum et primum principium; specialissimum
autem unam habet habitudinem, eam quae est ad superiora quorum est species, eam
vero quae est ad posteriora non diversam habet, sed etiam individuorum species
dicitur (sed species quidem individuorum velut ea continens, species autem
superiorum velut quae ab eis continetur).
Determinant ergo generalissimum ita <quod, cum genus sit, non est
species>, et rursus <supra quod non est aliud superveniens genus>;
specialissimum vero <quod, cum sit species, non est genus>, et <quod,
cum sit species, numquam dividitur in species>, et <quod de pluribus et
differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur>; ea vero quae in medio
sunt extremorum subalterna vocant genera et species, et unumquodque ipsorum
species esse et genus ponunt ad aliud quidem et ad aliud sumpta; ea vero quae
sunt ante specialissima usque ad generalissimum ascendentia et genera dicuntur
et species et subalterna genera, ut Agamemnon Atrides et Pelopides et
Tantalides et, ultimum, Iovis. Sed in familiis quidem plerumque ad unum reducuntur principium, verbi gratia Iovem, in generibus
autem et speciebus non se sic habet; neque enim est commune unum genus omnium
ens, nec omnia eiusdem generis sunt secundum unum supremum genus, quemadmodum
dicit Aristoteles, sed sint posita (quemadmodum in Praedicamentis) prima decem
genera quasi prima decem principia. Vel, si omnia quis
entia vocet, aequivoce (inquit) nuncupabit, non univoce; si enim unum esset
commune omnium genus ens, univoce entia dicerentur, cum autem decem sint prima,
communio secundum nomen est solum, non etiam secundum definitionis rationem
quae secundum nomen est.
Decem quidem generalissima sunt, specialissima vero in numero quidem quodam
sunt non tamen infinito, individua autem quae sunt post specialissima infinita
sunt. Quapropter usque ad specialissima a
generalissimis descendentem iubet Plato quiescere, descendere autem per media
dividentem specificis differentiis; infinita, inquit, reliquenda sunt, neque
enim horum posse fieri disciplinam. Descendentibus igitur ad
specialissima necesse est dividentem per multitudinem ire, ascendentibus vero
ad generalissima necesse est colligere multitudinem (collectivum enim multorum
in unam naturam species est, et magis id quod genus est, particularia vero et
singularia semper in multitudinem e contrario dividunt quod unum est;
participatione enim speciei plures homines unus, particularibus autem unus et
communis plures; divisivum enim est semper quod singulare est, collectivum
autem et adunativum quod commune est).
Adsignato autem genere et specie quid est utrumque, cumque sit genus unum,
species vero plurimae (semper enim in plures species divisio generis est),
genus quidem semper de specie praedicatur et omnia superiora de inferioribus,
species autem neque de proximo sibi genere neque de superioribus (neque enim
convertitur); oportet autem aequa de aequis praedicari ut hinnibile de equo,
aut maiora de minoribus ut animal de homine; minora vero de maioribus minime
(neque enim animal dicis esse hominem quemadmodum hominem dicis esse animal).
De quibus autem species praedicatur, de his necessario et speciei genus
praedicabitur et generis genus usque ad
generalissimum; si enim verum est Socratem hominem dicere, hominem autem
animal, animal vero substantiam, verum est hominem animal dicere atque
substantiam. Semper enim superioribus de inferioribus praedicatis species
quidem de individuis praedicabitur, genus autem et de specie et de individuo,
generalissimum autem et de genere (et de generibus si plura sint media et subalterna) et de specie et de individuo. Dicitur enim
generalissimum quidem de omnibus sub se generibus speciebusque et de
individuis, genus autem quod ante specialissimum est de omnibus specialissimis
et de individuis, solum autem species de omnibus individuis, individuum autem
de uno solo particulari (individuum autem dicitur
Socrates et hoc-album et hic-veniens, ut Sophronisci filius, si solus ei sit
Socrates filius).
Individua ergo dicuntur huiusmodi quoniam ex proprietatibus consistit unumquodque
eorum quorum collectio numquam in alio eadem erit; Socratis enim proprietates
numquam in alio quolibet erunt particularium; hae vero quae sunt hominis (dico
autem eius qui est communis) proprietates erunt eaedem in pluribus, magis autem
et in omnibus particularibus hominibus in eo quod homines sunt.
Continetur
igitur individuum quidem sub specie, species autem sub genere; totum enim
quiddam est genus, individuum autem pars, species vero et totum et pars (sed
pars quidem alterius, totum autem non alterius sed aliis; partibus enim totum
est). De genere quidem et specie, et quid generalissimum et quid specialissimum
et quae genera eadem et species sunt, quae etiam individua, et quot modis genus
et species dicatur, sufficienter dictum est.
|