Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anicius Manlius Severinus Boethius
Porphyrii Isagoge translatio

IntraText CT - Text

  • De differentia
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

De differentia

Differentia vero communiter et proprie et magis proprie dicatur. Communiter quidem differe alterum altero dicitur quod alteritate quadam differt quocumque modo vel a se ipso vel ab alio; differt enim Socrates Platone alteritate et ipse a se vel puero vel iam viro vel faciente aliquid vel quiescente, et semper in aliquo modo habendi alteritatibus. Proprie autem differe alterum altero dicitur quando inseparabili accidenti altero differt; inseparabile vero accidens est ut nasi curvitas, caecitas oculorum, cicatrix cum ex vulnere obcalluerit. Magis proprie differe alterum altero dicitur quando specifica differentia distiterit, quemadmodum homo ab equo specifica differentia differt rationali qualitate. Universaliter ergo omnis differentia alteratum facit cuilibet adveniens; sed ea quae est communiter et proprie alteratum facit, illa autem quae est magis proprie aliud. Differentiarum enim aliae quidem alteratum faciunt, aliae vero aliud; illae quidem quae faciunt aliud, specificae vocantur; illae vero quae alteratum, simpliciter differentiae (animali enim differentia adveniens rationalis, aliud fecit et speciem animalis fecit; illa vero quae est movendi, alteratum solum a quiescente fecit; quare haec quidem aliud, illa vero alteratum solum fecit). Secundum igitur aliud facientes, divisiones fiunt a generibus in species et definitiones adsignantur quae sunt ex genere et huiusmodi differentiis; secundum autem eas quae solum alteratum faciunt, alteratio sola consistit et aliquo modo se habendi permutationes. A superioribus ergo rursus inchoanti dicendum est differentiarum alias quidem esse separabiles alias vero inseparabiles; moveri enim et quiescere et sanum esse et aegrum et quaecumque his proxima sunt separabilia sunt, at vero aquilum esse vel simum vel rationale vel inrationale inseparabilia. Inseparabilium autem aliae quidem sunt per se aliae vero per accidens; nam rationale per se inest homini, et mortale et disciplinae esse perceptibile, at vero aquilum esse vel simum secundum accidens et non per se. Illae igitur quae per se sunt, in substantiae ratione accipiuntur et faciunt aliud; illae vero quae secundum accidens, nec in substantiae ratione dicuntur nec faciunt aliud, sed alteratum. Et illae quidem quae per se sunt non suscipiunt magis et minus, illae vero quae per accidens (vel si inseparabiles sint) intentionem recipiunt et remissionem; nam neque genus magis et minus praedicatur cuius fuerit genus, neque generis differentiae secundum quas dividitur; ipsae enim sunt quae uniuscuiusque rationem definitionem complent, esse autem unicuique unum et idem neque intentionem neque remissionem suscipiens est, aquilum autem esse vel simum vel coloratum aliquo modo et intenditur et remittitur. Cum igitur tres species differentiae considerentur, et cum hae quidem sint separabiles illae vero inseparabiles, et rursus inseparabilium cum hae quidem sint per se illae vero per accidens, rursus earum quae sunt per se differentiarum aliae quidem sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae vero secundum quas haec quae divisa sunt specificantur; ut, cum per se differentiae omnes huiusmodi sint animalis, animati et sensibilis, rationalis et inrationalis, mortalis et inmortalis, ea quidem quae est animati et sensibilis differentia, constitutiva est substantiae animalis (est enim animal substantia animata sensibilis), ea vero quae est mortalis et inmortalis differentia et rationalis et inrationalis, divisivae sunt animalis differentiae (per eas enim genera in species dividimus). Sed hae quidem quae divisivae sunt differentiae generum, completivae fiunt et constitutivae specierum. Dividitur enim animal rationali et inrationali differentia, et rursus mortali et inmortali differentia; sed ea quae est rationalis differentia et mortalis, constitutivae fiunt hominis, rationalis vero et immortalis dei, illae vero quae sunt inrationalis et mortalis, inrationabilium animalium. Sic etiam et supremae substantiae cum divisiva sit animati et inanimati differentia, et sensibilis et insensibilis, animata et sensibilis congregatae ad substantiam animal perfecerunt. Quoniam ergo eaedem aliquo modo quidem acceptae fiunt constitutivae, aliquo modo autem divisivae, specificae omnes vocantur; et his maxime opus est ad divisiones generum et definitiones, sed non his quae secundum accidens inseparabiles sunt nec magis his quae sunt separabiles. Quas etiam determinantes dicunt <differentia est qua abundat species a genere>; homo enim ab animali plus habet rationale et mortale. Animal enim neque ipsum nihil horum est (nam unde habebunt species differentias?); neque autem omnes oppositas habent (nam in eodem simul habebunt opposita); sed, quemadmodum probant, potestate quidem omnes habent sub se differentias, actu vero, nullam, ac sic neque ex his quae non sunt aliquid fit, neque opposita circa idem sunt. Definiunt autem eam et hoc modo: <differentia est quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quale sit praedicatur>; rationale enim et mortale, de homine praedicatum in eo quod quale quiddam est homo dicitur, sed non in eo quod quid est; <quid est> enim <homo> interrogatis nobis conveniens est dicere <animal>; quale autem animal inquisiti, quoniam rationale et mortale est convenienter adsignabimus. Rebus enim ex materia et forma constantibus vel ad similitudinem proportionem materiae specieique constitutionem habentibus (quamadmodum statua ex materia est aeris, forma autem figura), sic et homo communis et specialis ex materia quidem similiter proportionaliter consistit genere, ex forma autem differentia, totum autem hoc animal rationale mortale homo est quemadmodum illic statua. Describunt autem huiusmodi differentiam et hoc modo: <differentia est quod aptum natum est dividere quae sub eodem sunt genere>; rationale enim et inrationale hominem et equum, quae sub eodem sunt genere quod est animal, dividunt. Adsignant autem etiam hoc modo: <differentia est qua differunt a se singula>; nam secundum genus non differunt; sumus enim mortalia animalia et nos et inrationabilia, sed additum rationabile separavit nos ab illis; rationabiles sumus et nos et dii, sed mortale adpositum disiunxit nos ab illis. Interius autem perscrutantes et speculantes differentiam, dicunt non quodlibet eorum quae sub eodem sunt genere dividentium esse differentiam, sed quod ad esse conducit et quod eius quod est esse rei pars est; neque enim quod aptum natum est navigare erit hominis differentia, etsi proprium sit hominis; dicimus enim <animalium haec quidem apta nata sunt ad navigandum, illa vero minime> dividentes aliis, sed aptum natum esse ad navigandum non erat completivum substantiae nec eius pars sed aptitudo quaedam eius est (idcirco quoniam non est talis quales sunt quae specificae dicuntur differentiae). Erunt igitur specificae differentiae quaecumque alteram faciunt speciem et quaecumque in eo quod quale est accipiuntur. Et de differentiis quidem ista sufficiunt.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License