Textus
1 "Omne datum optimum et
omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum", Iacobus in
Epistulae suae primo capitulo. In hoc verbo tangitur origo omnis
illuminationis, et simul cum hoc insinuatur multiplicis luminis ab illa fontali
luce liberalis emanatio. Licet autem omnis illuminatio cognitionis
interna sit, possumus tamen rationabiliter distinguere, ut dicamus, quod est lumen
exterius, scilicet lumen artis mechanicae; lumen inferius, scilicet lumen
cognitionis sensitivae; lumen interius, scilicet lumen cognitionis
philosophicae; lumen superius, scilicet lumen gratiae et sacrae Scripturae.
Primum lumen illuminat respectu figurae artificialis, secundum respectu formae
naturalis, tertium respectu veritatis intellectualis, quartum et ultimum
respectu veritatis salutaris.
2 Primum igitur lumen, quod
illuminat ad figuras artificiales, quae quasi exterius sunt et propter
supplendam corporis indigentiam repertae, dicitur lumen artis mechanicae; quae,
quia quodam modo servilis est et degenerat a cognitione philosophiae, recte
potest dici exterius. Et illud septuplicatur secundum septem artes mechanicas,
quas assignat Hugo in Didascalico, quae sunt scilicet lanificium, armatura,
agricultura, venatio, navigatio, medicina, theatrica.
Quarum sufficientia sic accipitur. Quoniam omnis ars mechanica aut est ad
solatium, aut ad commodum; sive aut est ad excludendam tristitiam, aut
indigentiam; sive aut prodest, aut delectat, secundum illud Horatii:
"Aut prodesse volunt, aut delectare poetae".
Et iterum:
"Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci."
Si est ad solatium et delectationem, sic est theatrica, quae est ars ludorum,
omnem modum ludendi continens, sive sit in cantibus, sive in organis, sive in
figmentis, sive in gesticulationibus corporis. - Si vero ordinatur ad commodum
sive profectum secundum exteriorem hominem, hoc potest esse aut quantum ad
operimentum, aut quantum ad alimentum, aut quantum ad utriusque adminiculum. -
Si quantum ad operimentum, aut illud est de materia molli et leni, sic est
lanificium, aut de materia dura et forti, et sic est armatura sive ars
fabrilis, quae continet omnem armaturam fabricatam sive ex ferro, sive ex
quocumque metallo, sive lapide, sive ligno.
Si vero iuvat quantum ad cibum,
hoc potest esse dupliciter: quia cibamur vegetabilibus, aut sensibilibus. Si
quantum ad vegetabilia, sic est agricultura; si quantum ad sensibilia, sic est
venatio. - Vel aliter: si iuvat quantum ad cibum, hoc potest esse dupliciter:
aut iuvat quantum ad ciborum genituram et multiplicationem et tunc est
agricultura; aut quantum ad cibi multiplicem praeparationem, et sic est
venatio, quae continet omne genus praeparandi cibos et potus et sapores, quod
pertinet ad pistores, coquos et caupones. Denominatur autem ab unius parte
solum propter quandam excellentiam et curialitatem.
Si autem est in utriusque adminiculum, hoc est dupliciter: aut defectum supplendo,
et sic est navigatio, sub qua continetur omnis mercatio sive pertinentium ad
operimentum, sive ad alimentum; aut removendo impedimentum et nocumentum, et
sic est medicina, sive consistat in confectione electuariorum, sive potionum,
sive unguentorum, sive curatione vulnerum, sive decisione membrorum, sicut est
chirurgia. - Theatrica autem est unica. Et sic patet sufficientia.
3 Secundum lumen, quod illuminat nos ad
formas naturales apprehendas, est lumen cognitionis sensitivae, quod recte
dicitur inferius, quia cognitio sensitiva ab inferiori incipit et fit beneficio
lucis corporalis. Et hoc quintuplicatur secundum quinque sensus. - Quorum
sufficientiam sumit Augustinus secundum naturam luminis elementorum in tertio
Super Genesi hoc modo: quia lumen sive lux faciens ad distinctionem rerum
corporearum aut est in suae proprietatis eminentia et quadam puritate, et sic
est sensus visus; aut commiscetur aeri, et sic est auditus, aut vapori, et sic
est odoratus; aut humori, et sic est gustus; aut terrae grossitiei, et sic est
tactus. Spiritus enim sensibilis naturam luminis habet, unde in nervis viget,
quorum natura est clara et pervia; et in istis quinque sensibus multiplicatur
secundum maiorem et minorem depurationem. Itaque cum quinque sint corpora mundi
simplicia, scilicet quatuor elementa et quinta essentia; ut homo omnes formas
corporeas posset percipere, quinque sensus habet illis correspondentes; quia
nulla fit apprehensio nisi per aliquam similitudinem et convenientiam organi et
obiecti, pro eo quod sensus est natura determinata. - Est et alius modus
sumendi sufficientiam sensuum, sed hunc appobat Augustinus, et rationabilis
videtur, quia ad hanc sufficientiam simul concurrunt correspondentia ex parte
organi, medii et obiecti.
4 Tertium lumen, quod illuminat ad veritates
intelligibiles perscrutandas, est lumen cognitionis philosophicae, quod ideo
interius dicitur, quia interiores causas et latentes inquirit, et hoc per
principia disciplinarum et veritatis naturalis, quae homini naturaliter sunt
inserta. Et hoc triplicatur in rationalem, naturalem et moralem. - Et
sufficientia potest accipi sic. Est enim veritas sermonum, veritas rerum et
veritas morum. Rationalis veritatem sermonum considerat, naturalis veritatem
rerum, moralis veritatem morum. - Vel aliter: sicut in summo Deo est
considerare rationem causae efficientis, formalis sive exemplaris, et finalis,
quia "est causa subsistendi, ratio intelligendi et ordo vivendi"; sic
in ipsa illuminatione philosophiae, quoniam illuminat aut ad cognoscendas
causas essendi, et sic est physica; aut rationes intelligendi, et sic est
logica; aut ordinem vivendi, et sic est moralis sive practica.- Tertio modo
sic: quia lumen cognitionis philophicae illuminat ipsam intellectivam; hoc autem
potest esse tripliciter: aut in quantum regit motivam, et sic est moralis; aut
in quantum regit se ipsam, et sic est naturalis; aut in quantum regit
interpretativam, et sic est sermocinalis; ut sic illuminetur homo ad veritatem
vitae, ad veritatem scientiae et ad veritatem doctrinae.
Et quoniam tripliciter potest aliquis per sermonem exprimere quod habet apud
se, ut scilicet notum faciat mentis suae conceptum, vel ut amplius moveat ad
credendum, vel ut moveat ad amorem, vel odium: ideo sermocinalis sive rationalis
philosophia triplicatur, scilicet in grammaticam, logicam et rhetoricam; quarum
prima est ad exprimendum, secunda ad docendum, tertia ad movendum. Prima
respicit rationem ut apprehensivam; secunda, ut iudicativam; tertia, ut
motivam. Et quia ratio apprehendit per sermonem congruum, iudicat per verum,
movet per sermonem ornatum: hic est, quod haec triplex scientia has tres
passiones circa semonem considerat. Rursus, quoniam intellectus noster dirigi
habet in iudicando secundum rationes formales, et has tripliciter possunt
considerari: vel in comparatione ad materiam, et sic dicuntur rationes
formales; vel in comparatione ad animam, et sic intellectuales; vel in
comparatione ad divinam sapientiam, et sic ideales: ideo naturalis philophia
triplicatur in physicam proprie dictam, in mathematicam et in metaphysicam; ita
quod physica consideratio est circa rerum generationem et corruptionem secundum
virtutes naturales et rationes seminales; mathematica est circa considerationem
formarum abstrahibilium secundum rationes intelligibiles; metaphysica, circa
cognitionem omnium entium, quae reducit ad unum primum principium, a quo
exierunt secundum rationes ideales sive ad Deum in quantum principium, finis et
exemplar; licet inter metaphysicos de huiusmodi rationibus idealibus nonnulla
fuerit controversia.
Postremo, quia regimen virtutis motivae tripliciter habet attendi, scilicet
respectu vitae propriae, respectu familiae et respectu multitudinis subiectae;
ideo moralis philosophia triplicatur, scilicet in monasticam, oeconomicam et
politicam; quae distinguuntur secundum triplicem modum praedictum, sicut
apparet ex ipsis nominibus.
5 Quartum autem lumen, quod illuminat ad veritatem
salutarem, est lumen sacrae Scripturae, quod ideo dicitur superius, quia ad
superiora ducit manifestando quae sunt supra rationem, et etiam, quia non per
inventionem, sed per inspirationem a Patre luminum descendit. Quod licet unum sit
secundum intellectum litteralem, est tamen triplex secundum sensum mysticum et
spiritualem. In omnibus enim sacrae Scripturae libris praeter litteralem sensum
quem exterius verba sonant concipitur triplex sensus spiritualis, scilicet
allegoricus, quo docemur, quid sit credendum de Divinitate et humanitate;
moralis, quo docemur, quomodo vivendum sit; et anagogicus, quo docemur,
qualiter est Deo adhaerendum. Unde tota
sacra Scriptura haec tria docet, scilicet Chisti aeternam generationem et
incarnationem, vivendi ordinem et Dei et animae unionem. Primum respicit fidem,
secundum mores, tertium finem utriusque. Circa primum insudare debet studium
doctorum, circa secundum studium praedicatorum, circa tertium studium
contemplativorum. Primum maxime docet Augustinus, secundum maxime docet
Gregorius, tertium vero docet Dionysius - Anselmus sequitur Augustinum,
Bernardus sequitur Gregorium, Richardus sequitur Dionysium, quia Anselmus in
ratiocinatione, Bernardus in praedicatione, Richardus in contemplatione - Hugo
vero omnia haec.
6 Ex praedictis colligitur,
quod licet ex primaria divisione quadruplex sit lumen desursum descendens; sunt
tamen sex eius differentiae: scilicet lumen sacrae Scripturae, lumen
cognitionis sensitivae, lumen artis mechanicae, lumen philosophiae rationalis,
lumen philosophiae naturalis et lumen philosophiae moralis. Et ideo sex
illuminationes sunt in vita ista et habent vesperam, quia omnis scientia
destruetur; et ideo succedit eis septima dies requietionis, quae vesperam non
habet, scilicet illuminatio gloriae.
7 Unde valde apte possunt reduci
sex istae illuminationes ad senarium formationum sive illuminationum, in quibus
factus est mundus, ut cognitio sacrae Scripturae primae formationi, scilicet
formationi lucis, respondeat; et sic deinceps per ordinem. - Et sicut omnes
illae ab una luce habebant originem, sic omnes istae cognitiones ad cognitionem
sacrae Scripturae ordinantur, in ea clauduntur et in illa perficiuntur, et
mediante illa ad aeternam illuminationem ordinantur. Unde omnis nostra cognitio
in cognitione sacrae Scripturae debet habere statum, et maxime quantum ad
intellectum anagogiae, per quem illuminatio refertur in Deum, unde habuit
ortum. Et ideo ibi completus est circulus, completus est senarius, et propterea
status.
8 Videamus igitur, qualiter
aliae illuminationes cognitionem reduci habent ad lumen sacrae Scripturae. Et primo videamus in illuminatione
cognitionis sensitivae, quae tota versatur circa cognitionem sensibilium, ubi
tria est considerare: cognoscendi medium, cognoscendi exercitium, cognoscendi
oblectamentum. - Si consideremus medium cognoscendi, intuebimur ibi Verbum
aeternaliter generatum et ex tempore incarnatum. Nullum enim sensibile movet
potentiam cognitivam, nisi mediante similitudine, quae egreditur ab obiecto,
sicut proles a parente; et hoc generaliter, realiter, vel exemplariter est
necesse in omni sensu. Illa autem similitudo non facit completionem in actu
sentiendi, nisi uniatur, cum organo et virtute; et cum unitur, nova fit
perceptio, et per illam perceptionem fit reductio ad obiectum mediante
similitudine illa. Et licet non semper obiectum sentiatur, semper tamen,
quantum est de se, gignit similitudinem, cum est in sua completione. - Per hunc
etiam modum intellige, quod a summa mente, quae cognoscibilis est interioribus
sensibus mentis nostrae, aeternaliter emanavit similitudo, imago et proles; et
ille postmodum, cum "venit plenitudo temporis", unitus est menti et
carni et hominis formam accepit, quod nunquam fuerat prius; et per illum omnes
mentes nostrae reducuntur ad Deum, quae illam similitudinem Patris per fidem in
corde suscipiunt.
9 Si vero consideremus sensuum exercitium,
intuebimur ibi ordinem vivendi. Unusquisque enim sensu se exercet circa
proprium obiectum. Refugit sibi nocivum et non usurpat alienum. - Per hunc modum
tunc sensus cordis ordinate vivit, dum se ipsum exercet ad id, ad quod est,
contra negligentiam; dum refugit sibi nocivum, contra concupiscentiam; et dum
non usurpat sibi alienum, contra superbiam. Omnis enim inordinatio aut venit ex
negligentia, aut ex concupiscentia, aut ex superbia. Ille enim ordinate vivit
prudenter, temperanter et obtemperanter, ut refugiat negligentiam in
operabilibus, concupiscentiam in appetibilibus, superbiam in excellentibus.
10 Si autem consideremus oblectamentum,
intuebimur Dei et animae unionem. Omnis enim sensus suum sensibile conveniens
quaerit cum desiderio, invenit cum gaudio, repetit sine fastidio, quia
"non satiatur oculus visu, nec auris auditu impletur". - Per hunc
etiam modum sensus cordis nostri sive pulcrum, sive consonum, sive odoriferum,
sive dulce, sive mulcebre debet desideranter quaerere, gaudenter invenire
incessanter repetere. - Ecce, quomodo in cognitione sensitiva continetur
occulte divina sapientia, et quam mira est contemplatio quinque sensuum
spiritualium secundum conformitatem ad sensus corporales.
11 Per hunc modum est reperire in illuminatione artis
mechanicae, cuius tota intentio versatur circa artificialium productionem. In
qua ista tria possumus intueri, scilicet Verbi generationem et incarnationem,
vivendi ordinem et Dei et animae foederationem. Et hoc, si
consideremus egressum, effectum et fructum; vel sic: artem operandi, qualitatem
effecti artificii et utilitatem fructus eliciti.
12 Si consideremus egressum,
videbimus. Quod effectus artificialis exit ab artifice, mediante similitudine
existente in mente; per quam artifex excogitat antequam producat, inde
producit, sicut disposuit. Producit autem artifex exterius opus assumilatum
exemplari interiori eatenus, qua potest melius; et si talem effectum posset
producere, qui ipsum amaret et cognosceret, utique faceret; et si effectus ille
cognosceret suum opificem, hoc esset mediante similitudine, secundum quam ab
artifice processit; et si haberet obtenebratos oculos cognitionis, ut non
posset supra se elevari, necesse esset ad hoc, ut ad cognitionem sui opificis
duceretur, quod similitudo, per quam productus esset effectus, condescenderet
usque ad illam naturam, quae ab eo posset capi et cognosci. - Per hunc modum
intellige, quod a summo Opifice nulla creatura processit nisi per Verbum
aeternum, "in quo omnia disposuit", et per quod produxit non solum
creaturas habentes rationem vestigii, sed etiam imaginis, ut eidem assimilari
possint per cognitionem et amorem. Et quoniam per peccatum rationalis creatura
oculum contemplationis obnubilatum habuit; decentissimum fuit, ut aeternum et
invisibile fieret visibile et assumeret carnem, ut nos ad Patrem reduceret. Et hoc est quod dicitur Ioannis decimo
quarto: "Nemo venit ad Patrem nisi per me"; et Matthaei undecimo:
"Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare". Et
ideo dicitur "Verbum caro factum". - Considerantes igitur
illuminationem artis mechanicae quantum ad operis egressum, intuebimur ibi
Verbum generatum et incarnatum, id est Divinitatem et humanitatem et totius
fidei integritatem.
13 Si vero consideremus effectum,
intuebimur vivendi ordinem. Omnis enim artifex intendit producere opus pulcrum
et utile et stabile; et tunc est carum et acceptabile opus, cum habet istas
tres conditiones. - Iuxta haec tria necesse est reperiri tria in ordine vivendi
scilicet "scire, velle et impermutabiliter sive perseveranter
operari". Scientia reddit opus pulcrum, voluntas reddit utile, perseverantia
reddit stabile. Primum est in rationali, secundum in concupiscibili, tertium in
irascibili.
14 Si consideremus fructum, inveniemus Dei
et animae unionem. Omnis enim artifex, qui aliquod opus facit, aut facit ut per
illud laudetur, aut ut per illud sibi aliquid operetur vel lucretur, aut ut in
illo delectetur, secundum tria, quae sunt in appetibilibus, scilicet bonum
honestum, conferens et delectabile.- Propter haec tria fecit Deus animam
rationalem, ut ipsa eum laudaret, ut ipsa illi serviret, ut ipsa in eo
delectaretur et quiesceret; et hoc est per caritatem, "in qua qui manet in
Deo manet, et Deus in eo", ita quod est ibi quaedam mirabilis unio et ex
unione mirabilis delectatio; quoniam, secundum quod dicitur in Proverbiis,
"deliciae meae esse cum fillis hominum". - Ecce, quomodo illuminatio
artis mechanicae via est ad illuminationem sacrae Scripturae, et nihil est in
ea, quod non praedicet veram sapientiam. Et ideo sacra Scriptura frequenter
talibus similitudinibus utitur satis recte.
15 Iuxta hunc etiam modum est reperire in
illuminatione rationalis philosophiae, cuius principalis intentio versatur
circa sermonem. In quo est tria considerare secundum triplicem ipsius sermonis
considerationem, scilicet respectu proferentis, ratione prolationis et respectu
audientis sive ratione finis.
16 Si sermonem consideremus in respectu ad
loquentem, sic videmus, quod omnis sermo significat mentis conceptum, et ille
conceptus interior est verbum mentis et eius proles, quae nota est etiam ipsi
concipienti. Sed ad hoc quod fiat nota audienti, induit formam vocis, et verbum
intelligibile mediante illo indumento fit sensibile et auditur exterius et
suscipitur in aure cordis audientis, et tamen non recedit a mente proferentis.
- Iuxta hunc modum videmus in Verbo aeterno, quod Pater aeternaliter ipsum
concepit generando, secundum, illud Proverbiorum, octavo: "Nondum erant
abyssi, et ego iam concepta eram". Sed ad hoc, quod homini sensuali fieret
cognoscibile, induit formam carnis, et "Verbum caro factum est et
habitavit in nobis", et tamen remansit "in sinu Patris".
17 Si vero consideremus sermonem rationem
sui, sic intuebimur in eo ordinem vivendi. Ad complementum enim sermonis
necessario ista tria concurrunt, scilicet congruitas, veritas et ornatus. - Et
iuxta haec tria omnis actio nostra debet habere modum, speciem et ordinem; ut
sit modificata per modestiam in exteriori opere, speciosa per munditiam in
affectione, ordinata et ornata per rectitudinem in intentione. Tunc enim recte
et ordinate vivitur, cum est intentio recta, affectio munda et operatio
modesta.
18 Si vero consideremus sermonem ratione
finis, sic est ad exprimendum, ad erudiendum et ad movendum; sed nunquam
exprimit aliquid, nisi mediante specie, nunquam docet, nisi mediante lumine
arguente, nunquam movet, nisi mediante virtute; et constat, quod hoc non fit
nisi per speciem et lumen et virtutem intrinsecam, intrinsecus animae unita: et
ideo concludit Augustinus, quod ille solus est verus doctor, qui potest speciem
imprimere et lumen infundere et virtutem dare cordi audientis. Et hinc est,
quod "cathedram habet in caelo qui intus corda docet". Sicut ergo
nihil cognoscitur per sermonem perfecte, nisi mediante virtute, lumine et
specie unitis animae; sic ad hoc quod anima erudiatur ad Dei cognitionem per
ipsius internam locutionem, necesse est "quod uniatur ei qui est splendor
gloriae et figura substantiae eius, portans omnia verbo virtutis suae". -
Ex quo patet, quam mira est haec contemplatio, per quam Augustinus in multis
libris manuducit ad divinam sapientiam.
19 Secundum etiam hunc modum est reperire
in illuminatione naturalis philosophiae, cuius principalis intentio versatur
circa rationes formales in materia, in anima et in divina sapientia. Quas
tripliciter contingit considerare, scilicet secundum habitudinem proportionis,
secundum effectum causalitatis et secundum medium unionis; et secundum haec
tria est reperire tria praemissa.
20 Si consideremus eas secundum
habitudinem proportionis, videbimus in eis Verbum aeternum et Verbum
incarnatum. Rationes intellectuales et abstractae quasi mediae sunt inter
seminales et ideales. Sed rationes seminales non possunt esse in materia, quin
sit in ea generatio et productio formae; similiter nec in anima rationes
intellectuales, quin sit generatio verbi in mente: ergo nec ideales in Deo,
quin sit productio Verbi a Patre secundum rectam proportionem; hoc enim est
dignitatis, et si convenit creaturae, multo fortius inferri potest de Creatore.
Propter quod dixit Augustinus, quod Filius Dei est "ars
Patris".- Rursus, appetitus, qui est in materia, ordinatur ad rationes
intellectuales, ut nullo modo perfecta sit generatio, nisi anima rationalis
uniatur materiae corporali. - Per similem igitur rationem potest argui, quod
summa perfectio et nobilissima in universo esse non possit, nisi natura in qua
sunt rationes seminales, et natura, in qua sunt rationes intellectuales, et
natura, in qua sunt rationes ideales, simul concurrant in unitatem personae,
quod factum est in Filii Dei incarnatione. - Praedicat igitur tota naturalis
philosophia per habitudinem proportionis Dei Verbum natum et incarnatum, ut
idem sit "alpha et omega", natum scilicet in pricipio et ante
tempora, incarnatum vero in fine saeculorum.
21 Si vero consideremus rationes istas
secundum effectum causalitatis, perpendemus ordinem vivendi: quoniam generatio
non potest fieri in materia generabili et corruptibili secundum rationes seminales,
nisi beneficio luminis corporum supercaelestium, quae elongantur a generatione
et corruptione, scilicet a sole, luna et stellis. - Per hunc etiam modum anima
non potest opera viva facere, nisi suscipiat a sole, id est a Christo, gratuiti
luminis beneficium, et nisi consequatur ipsius lunae, id est Virginis Mariae,
Matris Christi patrocinium, et nisi imitetur aliorum Sanctorum exempla; ex
quorum concursu congregetur in ipsa opus vivum atque perfectum. Unde ordo
vivendi pendet in tribus.
22 Si autem consideremus istas rationes
secundum unionis medium, intelligemus, per quem modum fiat unio animae ad Deum.
Nam natura corporalis animae non potest uniri, nisi mediante humore, mediante
spiritu et mediante calore, quae tria disponunt carnem, ut vitam suscipiat ab
anima.- Secundum hoc etiam intelligitur, quod Deus non praestat vitam animae
nec ei unitur, nisi sit humida per gemitum compunctionis et pietatis, nisi sit
spiritualis per contemptum omnis terrenitatis, nisi sit calida per desiderium
patriae caelestis et ipsius dilecti. - Ecce, qualiter in philosophia naturali
latet sapientia Dei.
23 Penes modos praedictos est
reperire in illuminatione philosophiae moralis lumen sacrae Scripturae: quoniam
intentio moralis philosophiae principaliter versatur circa rectitudinem;
versatur enim circa iustitiam generalem, quae, ut dicit Anselmus, "est
rectitudo voluntatis". Rectum autem habet tripliciter
notificari, et secundum hoc tria praemissa lucent in consideratione
rectitudinis. Uno modo dicitur "rectum, cuius medium non exit ab
extremis". Si ergo in Deo est summa rectitudo et secundum se, et
in quantum est principium, et in quantum est finis omnium; necesse est in Deo
ponere mediam personam secundum se, ut una sit tantum producens, alia tantum
producta, media vero producens et producta. Necesse est etiam ponere medium in
egressu et regressu rerum; sed medium in egressu necesse est, quod plus teneat
se a parte producentis, medium vero in regressu, plus a parte redeuntis: sicut
ergo res exierunt a Deo per Verbum Dei, sic ad completum reditum necesse est,
Mediatorem "Dei et hominum" non tantum Deum esse, sed etiam hominem,
ut homines reducat ad Deum.
24 Alio modo dicitur rectum quod dirigenti se
conformatur. Et secundum hoc in consideratione rectitudinis conspicitur ordo
vivendi. Ille enim recte vivit, qui dirigitur secundum regulas iuris divini. Et
hoc est, quando voluntas hominis assentit praeceptis necessariis, monitis
salutiferis, consiliis perfectis, ut probet homo, "quae sit voluntas Dei
bona beneplacens et perfecta". Et tunc est rectus ordo
vivendi, in quo nulla obliquitas potest reperiri.
25 Tertio modo dicitur rectum
cuius summitas est sursum erecta, sicut homo habet staturam rectam. Et secundum hoc in consideratione rectitudinis
manifestatur Dei et animae unio. Cum enim Deus sit sursum,
necesse est, quod apex ipsius mentis sursum erigatur. Hoc autem est, cum
rationalis assentit primae veritati propter se et super omnia, cum irascibilis innititur
summae largitati, et cum concupiscibilis adhaeret bonitati; tunc qui hoc modo
"Deo adhaeret unus spiritus est".
26 Et sic patet, quomodo "multiformis
sapientia Dei", quae lucide traditur in sacra Scriptura, occultatur in
omni cognitione et in omni natura. Patet etiam, quomodo omnes cognitiones
famulantur theologiae; et ideo ipsa assumit exempla et utitur vocabulis
pertinentibus ad omne genus cognitionis. Patet etiam, quam ampla sit via
illuminativa, et quomodo in omni re, quae sentitur sive quae cognoscitur,
interius lateat ipse Deus. - Et hic est fructus omnium scientiarum, ut in
omnibus aedificetur fides, "honorificetur Deus", componantur mores,
hauriantur consolationes, quae sunt in unione sponsi et sponsae, quae quidem
fit per caritatem, ad quam terminatur tota intentio sacrae Scripturae, et per
consequens omnis illuminatio desursum descendens, et sine qua omnis cognitio
vana est, quia nunquam pervenitur ad Filium nisi per Spiritum sanctum, qui
docet nos omnem veritatem, "qui est benedictus in saecula saeculorum.
Amen".
|