XIII. De solo et caelo
et loco pangendis uineis congruenti et ea, quae illuc pertinet, disciplina.
Sed solum uineis ponendis nec spissum nimis nec resolutum, propius tamen
resoluto: nec exile nec laetissimum, tamen laeto proximum: nec campestre nec
praeceps, sed potius edito campo: nec siccum nec uliginosum, modice tamen
roscidum: nec salsum nec amarum, quod uitium sapore corrupto uina contristat.
[2] Caelum mediocris qualitatis, tepidum tamen magis quam frigidum, siccum potius
quam nimis imbridum. Sed ante omnia uitis procellas uentosque formidat. Ad
pastinandum rudes agros potius eligamus uel maxime siluestres. Vltima conditio
est eius loci, in quo fuerunt uetusta uineta. Quod si necessitas coegerit,
prius multis arationibus exerceatur, ut abolitis radicibus prioris uineae et
omni earum carie et squalore depulso nouella uitis tutius possit induci. [3]
Tofus et alia duriora, ubi gelu relaxantur et solibus, pulcherrimas uineas
ferunt refrigeratis aestate radicibus et umore detento. Sed et soluta glarea et
calculosus ager et mobiles lapides, si tamen haec omnia glebis se pinguibus
miscuerunt, et silex, cui terra subposita est, quia frigidus est et umoris
tenax, radices aestate sitire non patitur. Item loca, ad quae de cacuminibus
terra decurrit, uel ualles, quas fluminum saturabit adgestio: sed hoc in his
locis, quae gelu et nebulis infesta esse non possunt. [4] Argillosa terra
commoda est, argilla autem sola grauiter inimica et cetera, quae in generalibus
dixi. Nam locus, qui misera uirgulta produxerit, uel uliginosus uel salsus uel
amarus uel siticulosus et aridus inprobatur. [5] Niger sabulo et rubeus utilis
est, sed cui fortis terra permixta est. Carbunculus, nisi stercoretur, macras
uineas reddit. In rubrica difficile conprehendunt, quamuis postea nutriantur.
Sed hoc genus terrae operibus inimicum est, quia paruo uel umore uel sole nimis
madescit aut dura est. At maxime utile solum est, quod inter
omnes nimietates temperamentum tenebit et raro proximum quam denso fuerit. [6] Plagam
caeli uinea spectare debet locis frigidis meridianam, calidis septemtrionalem,
tepidis orientem, si tamen austros uel euros regio non habeat inimicos. Quod si hoc est uitium, melius in
aquilonem uel fauonium uineta dirigimus. [7] Sed locus, qui pastinandus est,
prius inpedimentis et omnibus elisis liberetur arboribus, ne post calcatu
adsiduo terra effossa solidetur. Si campus est, duobus semis pedibus
pastinetur, si cliuus, tribus, collis praeruptus quattuor, ne citius terra
decurrat, uallis duobus pedibus. Sed ager uliginosus, qui umores altius fossus
eructat sicut rauennatis soli, non amplius quam in pedem semis effoditur. [8]
Illud experimentis adsiduis conprehendi, uites melius prouenire, si uel statim
fossae terrae uel non longe ante pangantur, cum tumor pastini nondum repetita
soliditate subsedit. Hoc quoque in faciendis sulcis et scrobibus adprobaui,
maxime ubi mediocris est terra.
|