XII. De putandis
uineis communibus altis uel humilibus.
Hoc mense locis frigidis aliquatenus et temperatis uitium iusta putatio. Sed
ubi multae sunt uineae, diuidantur et pars earum, quae septemtrionem respiciet,
uerno putetur: alia pars aduersa clementioribus plagis recidatur autumno. Sed
in putatione semper nitamur, ut uitis fiat in crure robustior, ne debili
uiticulae duo duramenta seruemus. [2] Auferenda sunt laeta, intorta, debilia,
malis locis nata sarmenta. Focaneus etiam, qui inter duo brachia medius
nascitur, debet abradi: qui si pinguedine sua brachium quodcumque proximum
debilitarit, illo deciso ipse succedat. Erit tamen optimi putatoris inferius
sarmentum, quod bono loco natum fuerit, reparandae uitis causa semper tueri et
ad unam uel duas gemmas relinquere. [3] In locis clementioribus altius
uitem licebit expandere: in exilibus aut aestuosis aut decliuis aut procellosis
humilior est habenda. Locis pinguibus singulis brachiis uitium bina flagella
dimitte. Sed erit sapientis aestimare uim uitis. Nam quae altius colitur et fecunda
est, plus quam octo palmites habere non debet, ita ut consideremus semper in
inferiori parte custodem. [4]
Circa crus quicquid nascitur, amputandum est, si non desideret uinea reuocari. Quod si
truncus uitis sole aut pluuiis aut noxiis animalibus est cauatus, purgamus,
quicquid est mortuum, plagasque eas amurca linimus et terra: quod proderit
aduersum praedicta. Cortex etiam rescissus et pendens a uite tollatur: quae res
minorem fecem reddit in uino. Muscus radatur ubicumque repertus. [5] Sed
plagae, quas in duro uitis accipiet, obliquae et rotundae esse debebunt.
Decisis, sicut supra dixi, male natis omnibus et ueteribus nouellos et
fructuarios serua. Vngues
etiam custodum siccos et annotinos recide et omnia, quae uetera uel scabra
reperies. Hae, quae altius coluntur, ut in iugo uel pergula, ubi quattuor
pedibus supra terram leuatae steterint, quaterna brachia habeant. [6] Si macra
uitis erit, in singulis brachiis singula flagella dimittemus, si pinguis,
billa. Sed prouidendum, ne in una parte sint sarmenta, quae seruas: quod cum
fit, uitis, tamquam si fulgure tangatur, arescit. Relinquenda sunt sarmenta
neque circa durum neque in summo, quia haec uelut pampinaria minus adferunt,
illa uitem nimietate fetus onerant et longius ducunt. Quare in medio loco
seruanda sunt, quae tuemur. Plaga non iuxta gemmam sed aliquanto superius fiat
et auertatur a gemma propter lacrimam defluentem.
|