XVII. De insitionibus.
Hoc mense calidis et apricis locis optime celebratur insitio, quae fit tribus
generibus. Sed ex his duo nunc fieri possunt, tertium reseruatur aestati. Sunt
autem genera inserendi haec, aut sub cortice aut in trunco aut inplastro. Inseremus ergo sic. Arborem uel ramum in
loco, qui nitidus et sine cicatrice est, serra recidemus non laeso curtice.
Post serraturam plagam ferramentis acutis incidamus. [2] Inde quasi cuneum
tenuem ferreum uel osseum, maxime leoninum, inter corticem et lignum tribus
prope digitis consideranter deponimus, ne corticis fascia dissipetur, et in eum
modum subducto cuneo statim surculum mergimus una parte decisum salua medulla
et cortice partis alterius, qui supra arborem sex uel octo digitis emineat. [3]
Duos uel tres uel plures surculos pro trunci qualitate constituemus. Quaternis
digitis uel amplius inter eos spatium relinquemus. Tunc iunco aut ulmo aut
uimine stringemus et super lutum musco tectum ponemus ac ligabimus, ut quattuor
digitis supra lutum possit surculus eminere. Plerosque delectat strictum primo
sectae arboris truncum uinculis artioribus in medio findere et ibi surculos ex
utraque parte rasos in modum cunei, ut integra sit medulla, demergere praemisso
ante cuneolo, quo subducto depositus surculus redeunte in plagam materia possit
astringi. [4] Sed hoc
utrumque genus uernum est et fit crescente luna, ubi incipit arborum gemma
turgescere. Surculi autem, qui inserendi sunt, sint nouelli, fertiles, nodosi,
de nouo nati, ab orientali arboris parte decisi, crassitudine digiti minoris,
bifurci uel trifurci, gemmis pluribus uberati. [5] Si arborem minorem
desiderabis inserere, in qua sine dubio meliora incrementa proueniunt, circa
terram secato: et quod melius est, surculos inter lignum corticemque depone,
tunc stringe. Quidam rasum ex utraque parte surculum conuenientem soliditati
arboris inferendae sic in medio deponunt, ut cortex surculi undique cortici
arboris reddatur aequalis. Sed in nouella arbore terra mota usque ad ipsum
insitum colligatur: quae eam res a uento et calore defendet. [6] Mihi adseruit
diligens agricola omne insitum sine dubio conprehendere, si depositis surculis
uiscum non temperatum in ipsa plaga pariter mergamus quasi glutino quodam sucos
materiae utriusque mixturum. De inplastratione suo mense dicemus. Quartum genus
Columella sic rettulit. [7] Gallica terebra usque ad medullam arborem
perforandam plaga interius leuiter inclinata. Ibi educto omni scobe uitem uel
ramum ad modum foraminis inpressi delibratum, sucidum tamen et umentem stricte
inprimi una aut duabus gemmis foris relictis. Tunc argilla et musco locum diligenter
operiri. Ita et uites in ulmo inseri posse commissas. [8] Hispanus quidam mihi
hoc genus nouae insitionis ostendit. Ex persico se adserebat expertum. Salicis
ramum brachii crassitudine, solidum, longum cubitis duobus aut amplius
terebrari iussit in medio et plantam persici in eadem loco, in quo consistit,
spoliatam ramis omnibus solo capite relicto per ipsum saligni manubrii foramen
induci: tunc eundem salicis ramum terrae capite utroque demerso in arcus
similitudinem debere curuari, foramen luto, musco, uinculis stringi: anno
deinde exempto, ubi infra medullam salicis caput plantulae sic cohaeserit, ut
unitas sit ex duobus mixta corporibus, plantam subter incidi atque transferri
et aggeri terram, quae arcum salicis cum persici cacumine possit operire: hinc
persici poma sine ossibus nasci: sed hoc locis umidis conuenire uel riguis et
salices aquationibus adiuuandas, ut et natura ligni uigeat, quae delectatur
umore, et superfluentem copiam suci germinibus ministret alienis.
|