XVIIII. De pomiferis
et spatiis earum generale praeceptum.
Etiam pomiferas arbores possumus in pastinis a septemtrionali regione
disponere, de quibus singillatim dicemus, quae specialiter sunt tenenda. Nam pomis
eadem conuenit terra, quae uitibus. Scrobes autem maiores facies, ut materiae
prosis et fructui. Si pomarium facies, inter ordines tricenos pedes relinques. [2]
Plantas statues radicatas, quod est melius. Seruabis, ne cacumina aut manu fracta aut erosa non crescant.
Vnumquemque ordinem suo generi deputabis, ne infirmae a ualentioribus
obprimantur. Plantas similiter notabimus, ut ipsis, quibus steterant, cardinibus
obponamus. [3] De cliuo sicco et exili in planum, pinguem, umidum transferemus.
Si truncos ponere uolueris, supra terram prope tribus pedibus erigantur. Vbi
duas in una scrobe plantas deponis, cauendum est, ne se contingant. Nam
uermibus interibunt. Sed, ut Columella dicit, feraciores sunt, quae seminibus,
hoc est, nucibus suis, quam quae plantis ponuntur aut ramis. Vbi regio siccior est, aquationibus
adiuuentur.
|