Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber III siue Mensis Februarius
    • XX. De fodiendis, palandis et ligandis uitibus uel laetandis arboribus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


XX.
De fodiendis, palandis et ligandis uitibus uel laetandis arboribus.

Nunc locis maritimis et calidis fodiendae sunt uites uel, si haec prouinciae consuetudo est, exarandae et in eisdem locis palandae aut ligandae sunt uineae, priusquam gemma procedat, cuius concussione uel adtritu incurritur grande dispendium. [2] Nunc oleae ceteraeque arbores laetamen accipiunt decrescente luna. Sufficiet autem maiori arbori uehes una, minori media ita, ut subducta a radicibus terra et fimo permixta reuocetur. Tempore hoc, si quae sunt in seminariis plantae, circumfodiendae sunt et amputandi eis rami superflui uel radiculae, quas circa in superiori parte miserunt.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License