XXIIII. De hortis.
Circa idus februarias sepes hortorum ex congesto in funibus spinarum semine
faciendae, sicut dictum est, cum de munimine loqueremur hortorum.Item Graeci
dicunt de grossa rubi uirga fieri debere particulas et palmaribus scrobibus
obrui et cotidie, donee frondeat, fossione et rigatione nutriri. [2] Hoc mense
lactuca seritur, ut possit aprili mense transferri. Item carduus seritur et
nasturtium et coriandrum et papauer, sicut mense nouembri, et allium uel
ulpicum. Nunc satureia seritur pingui agro, non stercorato, sed aprico uel
melius mari proximo: et cum cepullis mixta seminatur. [3] Hoc etiam mense
cepullas seris: sed constat et uere et autumno esse seminandas. Si semen eius
seueris, in caput crescit et minus reddit in semine: si capitulum ponas, ipsum
macescit et multum semen educit. Terram cepae desiderant pinguem, uehementer
subactam, inriguam, stercoratam. Ibi areas faciemus omnibus herbis et radice
purgatas. Seremus placido et sereno die, maxime austro uel euro flantibus. [4]
Si minuente luna serantur, tenues et acriores proueniunt, si crescente,
robustae et saporis umecti. Rarius sunt ponendae, runcandae ac sarculandae
saepius. Si capita uoluerimus his esse maiora, folia omnia debemus auferre: sic
sucus ad inferiora cogetur. De quibus uero semina colligenda sunt, iuuentur
adminiculis, ubi caulem coeperint excitare. Cum niger color seminis fuerit,
praeferunt maturitatis indicia. Vellendi sunt thalli adhuc semisicci cum semine
et sic in sole siccandi. [5] Hoc mense anethum seres locis frigidis. Omnem caeli
statum patitur, sed tepidiore laetatur. Rigetur, si se imber abstineat. Seratur
rarius. Aliqui semen eius non obruunt opinantes, quod a nulla aue tangatur.
Nunc et senapi serere possumus. Hoc etiam mense caules seremus, qui et toto
anno seri possunt. Solum pingue et satis subactum diligunt: argillam et
glaream timent: sabulone et harenis non delectantur, nisi perennis unda
succurrat. [6] Omnem statum caeli caulis patitur, frigidum magis. Contra
austrum positi citius ferunt, contra septemtrionem serius. Sed hic et sapore
caulis uincit et robore. Cliuis delectatur et ideo ponendae sunt plantae per
puluinos arearum. Gaudet stercore et sarculatione. Rarius positus conualescit.
Celerius coquetur uirore seruato, si, dum est trium tiel quattuor foliorum,
nitrum tritum cribello desuper spargas, ut speciem pruinae canentis imitetur. [7] Columella dicit plantarum radices alga
marina inuoluendas seruandae uiriditatis causa fimo simul adhaerente. Ponendae
sunt plantae maioris incrementi, quia, licet serius conprehendant, fortiores
fient. Si hiems est, tepido
iam die, si aestas, cum sol in uesperam declinatur, planta pangenda est.
Vastior fiet, si terra operiatur adsidue. Semen brassicae uetustum mutatur in
rapa. [8] Hoc mense post idus sfongeas asparagorum uel nouas formare incipiemus
ex semine uel antiquas ponemus. Mihi etiam illud utile uidetur ac diligens, ut
asparagi agrestis radices plurimas in unum locum congeramus cultum uel certe
saxosum, quae statim fructum dent ex loco, qui aliud nil alebat, et has annis
omnibus incendamus in scopis, ut fructus frequentior surgat et fortior. Hoc
autem genus est sapore iucundius. [9] Nunc etiam malua seri potest. Mentam
quoque sere plantis uel radicibus loco umido uel circa aquas. Apricum solum nec
pingue nec stercoratum desiderat. Hoc mense feniculum seres loco aprico et
modice saxoso. Seritur primo uere pastinaca et semine ponetur et plantis loco
pingui, soluto, altius pastinato: raram statues, ut robur accipiat. Cunela
etiam nunc seritur et colitur eo more, quo allium uel cepulla. Nunc
caerefolium locis frigidis post idus seratur: desiderat agrum laetum, umidum,
stercoratum. [10] Hoc mense betam seremus, quamuis possit et tota aestate
seminari. Amat agrum putrem, umidum locum. Transferenda est quattuor aut
quinque foliorum radicibus fimo recenti oblitis. Amat frequenter effodi et
multo stercore saturari. [11] Hoc mense porrus serendus: quem si sectilem
uelis, post duos menses, quam satus est, poteris desecare manentem in areis
suis, quamuis adserat Columella etiam sectiuum diutius duraturum melioremque,
si transferatur. Et quotiens
secabitur, aqua iuuetur et stercore. Si capitatum facere uelis, quod uere
seueris, octobri mense transferre debebis. Serendus est loco laeto et maxime
campestri, area plana, pastinata alte et diu subacta et stercorata. Si sectiuum
uelis, spissius, si capitatum, rarius seris. Sarculo frequentandus est et
herbis liberandus. [12] Cum digiti crassitudinem habuerit, a media parte
praecisis foliis et truncatis radicibus transferatur: oblitus fimo liquido
quaternis uel quinis digitis separetur. Cum radices agit, modice
conprehendendus et adleuandus est sarculo, ut suspensus a terra, quod spatii
uacuum subter inuenerit, capitis uastitate cogatur inplere. Item plura semina
in unum ligata si deposueris, grandis porrus nascetur ex omnibus. Item si
capiti eius rapae semen inmittas sine ferro et pangas, multum fertur
increscere: melius, si frequenter hoc facias. [13] Hoc mense inula seritur, quo
canneta ponuntur. Seritur oculis sicut calami, quos abscidere et terra leuiter
debemus obruere terra fossa et subacta excitatis ad lineam puluinis, quibus
eius oculos oportet infodere. Trium pedum inter se spatia separantur. [14] Hoc
mense colocasei bulbos ponemus. Affiant umidum locum, pinguem, maxime inriguum.
Circa fontes laetantur et riuos nec de soli qualitate curant, si perpetuo
foueantur umore. Frondere prope semper possunt, si tamquam citreta tegumentis
defendantur a frigore. Hoc mense cyminum et anesum seritur loco
bene subacto et cui laetamen admisceas. Quod satum est, herbis purgetur
adsidue.
|