VII. De
nouellis puluerandis et fodiendis, uitibus palandis ac ligandis.
Hoc mense nouella uinea
incipiat puluerari, quod nunc ac deinceps per omnes calendas usque ad octobres
faciendum est non solum propter herbas, sed ne tenera
adhuc semina solidata terra constringat. Graminum radices,
quae plurimum uitibus nocent, extirpandae sunt. [2] Nunc locis frigidis
uinearum fossio celebranda est: et palandae ac ligandae sunt uites. Sed
nouellam mollibus uinculis alligemus, quia eam teneram uincula duriora
praecidunt. Palus maioribus uitibus solidus, minoribus ponatur exilis. Propter umbrae molestiam statuatur ab
aquilone et plaga frigida spatio quattuor digitorum uel semipedis remotus a
uite, ut possit ex omni parte circumfodi.
[3] VT VETVS VINEA REPARETVR. Vineas ueteres nunc
aliqui a terra altius truncant studentes reparationi, sed uitiosum est. Nam
plerumque uastior plaga sole putrescit et roribus. Quare hoc genere
reparetur. Prius ablaqueabitur altius, donec eius nodus adpareat. Deinde infra terram supra nodum
reciditur,ut operta de frigore et sole nihil timeat. Hoc faciendum est, si
optimi generis uitis est et alte posita: alioquin generosis melius erit
inserenda sarmentis. Omnia supra dicta locis calidis primo mense, frigidis uero
post idus ipsius exequemur.
[4] AEGRAS VITES REFOVERE. Aegras uites uel
quibus fructus arescit, circumfodies et urinam ueterem suffundes. Item cinerem
sarmenti uel querci aceto mixtum subice, aut incisas circa terram laetamine
refoueto: et quae germinant fortiora, dimitte.
LAESAS BIDENTE CVRARE. Cum uitis bidente laeditur
aut ferro, plagam, si terrae iuncta est, adline stercore ouillo uel caprino:
tunc terra mixta et circumfossa ligare curato. Si in radice laesa est, operiens
liquidum laetamen admisce.
|