X. De pomis.
MALVM PVNICVM. Locis temperatis mensa martio uel
aprili mala punica seremus, calidis uero et siccis nouembri. Amat haec arbor
solum cretosum, macilentum, sed in pingui etiam prouenit. Regio illi est apta,
quae calida est. Seritur plantis de matrum radice deuulsis. Sed quamuis multis
generibus seratur, melius tamen ramus eius cubitalis incisus manubrii
crassitudine et capite utroque acuta falce leuigatus scrobi uelut obliquus
inmergitur. Prius tamen porcino stercore et in capite et in parte, quae ima
est, oblinatur uel in crudo solo malleo cogatur ad inferiora defigi. [2] Melius
proueniet, si ponendus ramus gemmante iam matre sumatur. Sed qui in scrobe
deponit, si tres lapillos in ipsa radice constituat, prouiderit, ne poma
findantur. Curandum, ne uirgulta inuersa deponas. Creduntur acida fieri, si
rigentur adsidue: nam siccitas in his et suauitatem praestat et copiam. Cuius
tamen nimietati aliquid debet umoris obponi. Circumfodi autumno debet et uerno.
[3] Si acida nascuntur, modicum laseris cum uino tritum per summa arboris
cacumina oportet infundi uel ablaqueatis radicibus tedae clauus infigi. Alii
algam marinam obruunt ad radices, cui nonnulli stercus miscent asininum atque
porcinum. Si florem non continet, urinam ueterem cum pari mensura aquae
temperabis et per annum in radicibus fundes. Vni arbori amfora ingesta
sufficiet. Vel amurcam mittes insulsam uel algam radicibus iunges et bis
rigabis in mense uel arboris florentis truncum plumbeo circulo debebis
includere uel corio anguis inuoluere. [4] Si crepant poma, lapidem in media
arboris radice subponis uel squillam circa arborem seris. Et si, dum pendent
poma, tenacibus, sicut in arbore habentur, intorseris, in totum annum sine
corruptione seruantur. Si uermibus laborant, tangis radices felle bubulo et
continuo moriuntur: aut clauo aeneo si uermes eosdem purges, difficile
nascentur: uel asini urina stercori admixta porcino uermibus obuiabit. Cinis
cum lexiuo circa punici truncum frequenter infusus laeta et fructuosa reddet
arbusta. [5] Adserit Martialis candida in his grana fieri, si argillae et
cretae quartam partem gypsi misceas et toto triennio hoc genus terrae radicibus
eius adiungas. Idem dicit mirae magnitudinis fieri, si olla fictilis obruatur
circa arborem punici et in ea ramus cum flore claudatur, ne resiliat ligatus ad
palum: tunc cooperta olla contra aquae muniatur incursus. Autumno patefacta
suae magnitudinis poma redhibebit. [6] Multa in punico ipse adserit poma
procedere, si tithymalli et portulacae sucus aequaliter mixtus, antequam
germinet, trunco arboris adlinatur. Inseri posse firmatur de ramorum
connexione, ut medulla utrimque diuisa se iungat. In se tantum inseri potest
circa apriles calendas mense martio ultimo. Sed secto trunco surculus
recentissimus statim debet inseri, ne mora exiguum, qui est, siccet umorem. [7]
Punica mala seruantur, si picatis pediculis ordinata suspendas. Aliter lecta
integra in aqua marina uel muria feruente mergantur, ut conbibant. Post triduum
sole siccentur, ut sub diuo nocte non maneant: post in loco frigido
suspendantur. Cum uolueris uti, aqua dulci pridie macerabis. [8] Feruntur haec
pomis recentibus aemulari: item, si a tactu inuicem separata paleis obruantur.
Item fossa fit longa et cortex eiusdem latitudinis paratur, cui mala acutis
surculis suis adfiguntur. Tunc inuersus cortex supra fossam ponitur, ut mala
sine terrae tactu subterpendentia ab umore defendat. Item si induantur argilla
et ea siccata loco frigido pendeant. [9] Item si seriola sub diuo obruatur,
quae habeat harenas usque ad medium et mala cum tenacibus lecta inprimantur
cannis singulis uel sambuci uirgulis et ita separata in harenis figantur, ut
ipsa quattuor digitis emineant ab harena. Hoc et sub tecto in scrobe fieri
potest et utilius est ad seruandum, si cum ramo longiore tollantur. [10] Aliter
in seriola, cui ad medium aqua mittatur, suspenduntur mala, ne umorem tangant,
et seria clauditur, ne uentus inrumpat. Item in dolio intra hordeum sic
ordinantur, ne se inuicem tangant: dolium desuper operitur. Vinum de malis
granatis conficies hoc modo. Grana matura purgata diligenter in palmea fiscella
mittes, in coclea exprimes et leniter coques usque ad medietatem. Cum
refrixerit, picatis et gypsatis uasculis claudes. Alii sucum non excoquunt, sed
singulis sextariis libras mellis singulas miscent et in praedicta uasa
custodiunt.
[11]
DE CITREO. Mense martio citri arbor multis modis seritur, semine, ramo, talea,
claua. Amat terram rarioris naturae, caelum calidum umoremque continuum. Si
granis uelis serere, ita facies. Terram in duos pedes fodies, cinerem
miscebis, breues areas facies, ut utrimque per canales aqua discurrat. In his
areis palmarem scrobem manibus aperies et tria grana deorsum uerso acumine
iuncta constitues et obruta cotidie rigabis. Citius procedent, si beneficio aquae
tepentis utaris. [12] Natis germinibus semper proxima herba runcetur. Potest
hinc trima planta transferri. Si ramum uelis ponere, non amplius sesquipedeli
debebis inmergere, ne putrescat. Claua seri commodius est, quae sit manubrii crassitudine, longitudine
cubitali, ex utraque parte leuigata, nodis et aculeis recisis, sed integra
summitate gemmarum, per quas spes futuri germinis intumescat. [13]
Diligentiores et fimo bubulo adlinunt utrimque, quod summum est, uel marina
alga uestiunt uel argilla subacta partis utriusque extrema cooperiunt atque ita
in pastinato solo deponunt. Talea et gracilior et breuior esse potest: quae
similiter ut claua mergetur. Sed talea palmis duobus supersit: claua omnis
obruitur. In spatio non desiderat interualla maiora. Aliis arboribus non debet
adnecti. [14] Calidis locis, sed inriguis et maritimis maxime gaudet, quibus
umor exundat. Sed si quis hoc genus, ut in regione frigida nutriatur,
extorquet, loco uel parietibus munito uel in meridianam partem uerso disponat
hanc arborem. Sed hibernis mensibus tectum stramine uelet agresti: ubi aestas
refulserit, aeri arbor nuda et secura reddatur. [15] Talea sine claua eius
calidissimis regionibus et per autumnum ponitur: frigidissimis iulio et augusto
positas et cotidianis rigationibus animatas ipse usque ad poma et magna
incrementa perduxi. Citreum iuuari creditur, si cucurbitae uicinis locis
serantur: quarum uites etiam conbustae utilem citri arboribus cinerem praebent.
Gaudent adsidua fossione. Hinc proueniunt pallia maiora. [16] Nisi quae arida
sunt, rarissime debemus abscidere. Inseritur mense aprili locis calidis, maio
frigidis, non sub cortice, sed fisso trunco circa ipsas radices. Inseritur et
piro, ut quidam, et mora, sed insiti surculi qualo desuper omnino muniendi sunt
uel fictili uasculo. Adserit Martialis apud Assyrios pomis hanc arborem non
carere: quod ego in Sardinia territorio Neapolitano in fundis meis conperi,
quibus solum et caelum tepidum est, umor exundans, per gracius quosdam sibi
semper poma succedere, cum maturis se acerba substituant, acerborum uero
aetatem florentia consequantur, orbem quemdam continuae fecunditatis sibi
ministrante natura. [17] Feruntur acres medullas mutare dulcibus, si per
triduum mulsa aqua semina ponenda macerentur uel ouillo lacte, quod praestat.
Aliqui mense februario truncum obliquo foramine ab imo terebrant, ita ut altera
parte non exeat: ex hoc umorem fluere permittunt, donec poma formentur: tunc
foramen luto replent: sic, quod est medium, fieri dulce confirmant. [18]
Citreum et in arbore potest per totum annum propemodum custodiri: melius, si
uasculis quibuscumque claudatur. Si uelis legere atque seruare, nocte luna
latente debebis cum ramis foliatis carpere et secreta disponere. Alii singula
uasis singulis claudunt uel gypso adlinunt et opaco loco ordinata custodiunt.
Plerique in cedri scobe uel straminibus minutis uel in paleis tecta seruant.
[19] MESPILVM. Mespila locis calidis maxime
gaudent, sed inriguis: tamen frigidis quoque proueniunt: magis sabulone pingui
aut glareosa terra, cui arena permixta est, uel argilla cum saxis. Serenda est
taleis mense martio uel nouembri, sed solo stercorato et subacto, ita ut
utrumque caput taleae stercus obducat. Sunt eius incrementa tardissima. Amat
putari atque circurnfodi et parco umore inter siccitates saepe refoueri.
Seritur et semine, sed in longiorem speratur aetatem. [20] Si uermibus
occupatur, stilo aereo purgandi sunt et amurca uel humana uetere urina uel uiua
calce perfundendi, sed parcius propter arboris noxam, uel aqua decocti lupini:
sed putatur hinc arbor sterilis fieri. Fimus et cinis
uitium simul, si radicibus infundantur, fertilem reddunt. [21] Si formicae molestae sunt, rubrica
cum aceto et cinere temperata necabuntur. Si poma labuntur, frustum de eius
radice praecisum in media trunci parte figatur. Inseritur mense februario in se
et in piro et in melo. Surculus tamen eius ex arbore media debet
adsumi: nam de summitatibus uitiosus est. In trunco fisso inserenda est: nam corticis macies ieiuna nil
nutriet. [22] Mespila ad seruandum leguntur necdum mitia, quae et in arbore diu
durabunt uel in urceolis picatis uel in ordinem suspensa uel, ut quidam, posca
condita. Die serena legantur ac media et paleis obruantur discreta, ne ea
uicissim tactus adficiat. uel cum pediculis lecta semimatura et salsa aqua per
dies quinque macerata postea sapae infundantur, ut enatent. Seruantur et melle,
sed si nimis matura collegeris.
[23] DE FICV. Calidis locis fici planta radicata
nouembri mense, temperatis februario, frigidis melius martio uel aprili ponenda
est: si taleam uel cacumen ponas, ultimo aprili, cum ei se uiridior sucus
infuderit. Plantae in scrobe depositae lapides substituendi sunt, ad radicem
fimo terra miscenda est. Si loca frigida sunt, plantarum cacumina diuisis
cannae internodiis defendantur a frigore. [24] Si cacumen uelis ponere,
trisulcum ramum bimum uel trimum ab australi parte decides et sic obrues, ut
diuisa cacumina terra interiacente uelut tres surculos reddant. Taleam sic
ponemus, ut cetera, cui leuiter ab infima parte diuisae lapidem mergemus in
fisso. Ego mense februario ultimo uel martio in Italia plantas grandes ficorum
per pastinatum solum disposui et eo anno poma pepererunt supra conprehendendi
felicitatem uelut tributa reddentes. [25] Legendae sunt plantae, in quibus
frequens nodus extuberat. Steriles creduntur, quae nitidae sunt et oculos suos
per longa internodia distulerunt. Si plantam fici prius nutrias in seminario et maturam transferas
in scrobem, poma generosiora producet. Aliqui multum prodesse confirmant, si
plantam fici diuiso squillae bulbo intersitam strictamque uinculis conlocemus.
Scrobes amat altas, interualla maiora, terrae genus durum et gracile et siccum
pro utili sapore pomorum. [26] Prouenit et petrosis atque asperis: tamen potest
locis prope omnibus seri. Quae in montanis et frigidis locis nascuntur, quia
minus lactis habent, ad siccitatem durare non possunt. Usus illis in
uiridi est, melioris magnitudinis et saporis arguti. Quae nascuntur in campis et locis calidis,
et pinguiores sunt et in siccitate durabiles. [27] Si genera numerare uelimus,
inmensum est: sufficit, quod omnibus aequa cultura est. Illa distantia est,
quod in caricis melius alba seruatur. In locis nimie frigidis praecoquas ficos
seramus, quae cito ueniant, ut ante imbres genus hoc possit occurrere, calidis
uero et aestuosis eam, quae sera maturat. Gaudet adsidua fossione. Per autumnum
proderit, si stercus admoueas, praecipue de auiariis. Recidenda sunt in ea,
quae aut putria aut male nata repereris: et ea ratione putanda est, ut inclinata
per latera possit expandi. [28] In locis umectis ficus saporis obtusi
est, cui circumcisis contra hoc radicibus aliquantus cinis debet adfundi. Aliqui inter ficarias caprifici arborem
serunt, ut non sit necesse per singulas arbores pro remedio eadem poma
suspendi. Mense iunio circa solstitium caprificandae sunt arbores fici, id est,
suspendendi grossi ex caprifico, lino uelut serta pertusi. Si hoc desit,
abrotoni uirga suspenditur: aut callum, quod in ulmeis foliis inuenitur, aut
arietina cornua circa radices arboris obruuntur: uel truncus arboris, quo loco
turget, scarificandus est, ut possit umor effluere. [29] Ne uermes patiatur,
ramum terebinthi uel lentisci taleam cum plantis fici cacumine ponemus inuerso.
Uncinis aereis tollendi sunt uermes ex fico. Alii amurcam, alii ueterem urinam
ablaqueatis radicibus miscent. Alii bitumen et oleum aut solam calcem uiuam
latebris uermium linunt. Si formicae molestae sunt, rubrica butyro et pice
liquida mixta circa truncum debet induci. Alii coracinum piscem contra formicas
in arbore suspendendum esse confirmant. [30] Si fructus suos uelut aegra
proiciat, alii rubrica aut amurca insulsa mixta aqua arborem linunt uel cancrum
fluuialem cum ramo rutae suspendunt uel algam marinam uel fascem lupinorum uel
radici terebratae cuneum figunt uel securi arboris corium saepe proscindunt.
Cum folia producere incipiunt fici, ut multum fructum et pinguem ferant, in
principio germinis cacumina summa decutimus uel hoc tantum cacumen, quod ex
arboris medietate procedit. [31] Si maturam ficum uis serotinam facere,
incipientes grossos decute, cum illis fabae fuerit magnitudo. Vt ficus cito
maturet, suco cepae longioris cum oleo et pipere mixto unge poma, quando grossi
incipiunt subrubere. Aprili mense ficum debemus inserere inter corticem uel, si
nouellae arbores sunt, fisso ligno, quod statim operiendum est et ligandum, ne
uentus introeat. [32] Melius conprehendunt, si circa terram recisa inserantur
arbusta. Aliqui et iunio mense inserunt. Surculus legendus
est anniculus: inutilis enim creditur maioris uel minoris aetatis. Inoculari ficus locis siccis aprili,
melius iulio mediante poterit, octobri mense locis tepidis. Propagari ficus
ramis potest. Inseritur autem in caprifico, in mora, in platano et oculis et
surculis. [33] Ficus uirides seruari possunt uel in melle ordinatae, ne se
inuicem tangant, uel singulae intra uiridem cucurbitam clausae locis unicuique
cauatis et item tessera, quae secatur, inclusis suspensa ea cucurbita, ubi non
sit ignis aut fumus. Alii missas ficus recentes minus maturas in nouo uase
fictili lectas cum pediculis et a se separatas recludunt et in dolio uini pleno
uas natare permittunt. [34] Martialis dicit caricas per genera multa seruari,
cum ratio una sufficiat. Ergo hoc genere, quo Campania tota custodit, seruare
debemus. In cratibus ficus expanditur usque ad meridiem et adhuc mollis in
qualum refunditur. Tunc calefacto furno ad panis coquendi modum subpositis
tribus lapidibus, ne ardeat qualus, includitur et, clauso furno ubi discocta
ficus fuerit, sicut est calida, interpositis foliis suis in uas fictile
conditur bene picatum densius pressa et operculo diligenter obducitur. [35] Si
pluuiis abundantibus crates non possis expandere, sub tecto eas ita ponis, ut
semipede erigantur a terra et eas ad uicem solis cinis subiectus uaporet et
subinde ficus, sicut est diuisa, uertatur, ut ficorum coria siccentur et
pulpae: tunc duplicata in cistellis seruetur aut loculis. Alii
maturas mediocriter ficus et diuisas in cratibus expandunt toto sole siccandas
et recipiunt nocte sub tecta. Nunc ficulnea cacumina obruuntur utiliter, cum
tumescunt, ut plantas faciant, si earum copia non abundat. [36] Vt etiam uarios
fructus una ficus exhibeat, ramos duos nigrae et albae arborum ita inter se
uinculo stringis ac torques, ut germina miscere cogantur. Sic obruti et stercorati et umoribus iuti,
ubi prodire coeperint, germinantes oculos aliqua sibi adnexione conglutina.
Tunc germen adunatum parturiet duos colores, quos unitate diuidat, diuisione
coniungat.
[37] DE POMIS ALIORVM MENSIVM. Nunc et pirus uel
malus inseri ac seri potest et cydonea et prunus inseritur et sorba ponuntur et
morus nono calendarum aprilium die et inseruntur pistacia et locis frigidis
pini semen aspargitur.
|