XIII. De equis, equabus et pullis.
Hoc mense saginati ac pasti ante admissarii generosis equabus admittendi sunt
et repletis feminis item ad stabula colligendi. Neque tamen aequalem numerum
omnium debemus adhibere, sed aestimatis uiribus uniuscuiusque admissarii
summittenda sunt pauca uel numerosa coniugia, quae res efficiet admissarios non
parua aetate durare. Iuueni
tamen equo et uiribus formaque constanti non amplius quam duodecim uel
quindecim debemus admittere, ceteris pro qualitate uirium suarum. [2] Sed in
admissario quattuor spectanda sunt, forma, color, meritum, pulchritudo. In
forma haec sequemur: uastum corpus et solidum, robori conueniens altitudo,
latus longissimum, maximi ac rotundi clunes, pectus late patens et corpus omne
musculorum densitate nodosum, pes siccus et solidus et cornu concauo altius
calciatus. Pulchritudinis partes hae sunt, ut sit exiguum caput et siccum pelle
propemodum solis ossibus adhaerente, aures breues et argutae, oculi magni, nares
patulae, coma et cauda profusior, ungularum solida et fixa rotunditas. [3]
Colores hi praecipui, badius, aureus, albineus, russeus, murteus, ceruinus,
gilbus, scutulatus, albus, guttatus, candidissimus, niger, pressus: sequentis
meriti uarius cum pulchritudine, nigra uel albineo uel badio mixtus, canus cum
quouis colore, spumeus, maculosus, murinus, obscurior. Sed in admissariis
praecipue legamus clari et unius coloris: ceteri uero despiciendi, nisi
magnitudo meritorum culpam coloris excuset. [4] Eadem in equabus consideranda
sunt, maxime ut sint longi et magni uentris et corporis: sed hoc in generosis
seruetur armentis. Ceterae passim toto anno inter pascua dimissis secum maribus
inpleantur. Equarum natura est partum spatio duodecimi mensis absoluere. Illud
in admissariis seruandum est, ut mediis aliquibus spatiis separentur propter
noxam furoris alterni: sed his armentis pascua legamus pinguissima, hieme
aprica, frigida et opaca prouideamus aestate nec adeo mollibus locis nata, ut
ungularum firmitas de asperitate nil sentiat. [5] Si equa marem pati noluerit,
trita squilla naturalia eius infecta libidinem concitabunt. Deinde grauidae non
urgeantur nec famem frigusque tolerent nec inter se locis conprimantur
angustis. Generosas equas et quae masculos nutriunt, alternis annis summittere
debebimus, ut pullis puri et copiosi lactis robur infundant: ceterae passim
replendae. [6] Aetas incipientis admissarii quinti anni initio esse debebit.
Femina recte et bima concipiet, quia post decennium iners ex ea suboles et
tarda nascetur. Pulli equarum nati manu tangendi non sunt, quia eos tactus
laedit adsiduus. Quantum ratio patitur, defendantur a frigate. In pullis pro
aetatis merito ea sunt consideranda, quae signum bonae indolis monstrant, quae
in patribus uel matribus spectanda praecepi. Dabit et hilaritas, alacritas
agilitasque documentum. [7] Nunc domandi sunt pulli, ubi tempus bimae aetatis
excesserint. Consideranda sunt magna, longa, musculosa et arguta corpora,
testiculi pares, exigui et cetera, quae in patribus dicta sunt. Mores, ut uel
ex summa quiete facile concitentur uel in excitata festinatione non difficile
teneantur. [8] Aetatis consideratio talis est. Bimo et sex mensium dentes medii
superiores cadunt. Quadrimo canini mutantur. Infra sextum annum molares
superiores cadunt. Sexto anno, quos primo mutauit, exaequat. Septimo anno omnes
dentes eius explentur. Latent abhinc aetatis notae: sed prouectioribus tempora
cauari incipiunt, supercilia canescere, dentes plerumque prominere. Hoc mense
omnia quadrupedia, maxime equos, castrare debemus.
|