XV. De
apibus.
Hoc mense maxime apibus solet morbus incumbere. Nam post
hiberna ieiunia tithymalli et ulmi amaris floribus,
qui prius nascuntur, auidius adpetitis solutionem uentris incurrunt et pereunt,
nisi adfueris uelocitate remedii. Praebebis ergo mali granati cum uino amineo grana contrita uel
uuae passae cum rore syriaco et austero uino uel simul omnia leuigata et incocta
uino aspero: quae deinde in ligneis canalibus refrigerata ponantur. Item
rosmarinus aqua mulsa decoctus congelatur et in imbrice ponitur sucus
huiusmodi. [2] Quod si horridae uidentur atque contractae torpere silentio et
mortuarum corpora frequenter efferre, canalibus ex canna factis mel cum gallae
puluere uel siccae rosae coctum debebis infundere. Illud ante omnia expediet,
ut putres partes fauorum uel uacuas ceras, quas aliquo casu examen ad
paucitatem redactum non ualebit inplere, semper recidas acutissimis ferramentis
subtiliter, ne mota alia pars fauorum cogat apes domicilia concussa deserere.
Nocet apibus plerumque felicitas sua. [3] Nam si nimiis floribus annus
exuberat, dum solam curam gerendi mellis exercent, de prole nil cogitant: cuius
omissa reparatione populus idem labore confectus extinguitur totius gentis
exitio. Itaque cum mellis nimietatem uideris ex florum grandi et continua messe
defluere, interiectis ternis diebus clauso foramine non eas patiaris exire. Ita
ad generandam subolem conferentur. [4] Nunc circa calendas apriles curandi sunt
aluei, ut omnia purgamenta tollantur et sordes, quas tempus contraxit hibernum
et uermiculi et tineae et araneae, quibus corrumpitur usus fauorum, et
papiliones, qui uermiculos stercore suo faciunt nasci. Tunc fumus incensi sicci
bubuli stercoris adhibeatur, qui aptus est apium saluti: quae purgatio
frequenter usque in autumni tempora celebretur. Haec omnia
ceteraque efficies castus et sobrius et alienus a balneis uel a cibis acribus
et odoris inmundi atque omnibus salsamentis.
|