Liber V
siue
Mensis Aprilis
I. De medica serenda
et disciplina eius.
Hoc mense in areis, quas ante, sicut diximus, praeparasti, medica serenda est:
quae semel seritur et decem annis permanet, ita ut quater uel sexies possit per
annum recidi. Agrum stercorat, macra animalia reficit, curat aegrota. Iugerum
eius toto anno tribus equis abunde sufficit. Singuli cyathi seminis occupant
locum latum pedibus quinque, longum pedibus decem. [2] Sed mox ligneis
rastellis obruantur iacta semina, quia sole citius conburuntur. Post sationem
ferro locum tangi non licet, sed rastris ligneis frequenter herba mundetur, ne
teneram medicam premat. [3] Prima messis eius tardius fiat, ut aliquantum semen
excutiat. Ceterae uero messes, quam uolueris cito, peragantur et iumentis praebeantur.
Sed primo parcius praebenda est nouitas pabuli: inflat enim et multum sanguinem
creat. Vbi secueris, saepius riga. Post paucos dies, cum fruticare coeperit,
omnes alias herbas runcato. Ita et sexies per annum metes et annis
decem poterit manere continuis.
|